Capitulum Nitriensis Ecclesie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Comes Endere, et Beche filii Pomnen, presente et consenciente Bychen, fratre ipsorum, terram ad usum unius aratri sufficientem, secundum mensuram Regni consueratam (így), separatam per metas, de terra Proryuch, quondam fratris eorum, in territorio uille Endered existentem, iuxta fluuium Leuna, a parte terre Rennaldy, filii Rennaldy, eidem Rennaldo pro tribus marcis argenti usque ad festum Sancti Martini coram nobis pignori obligassent, tali modo, quod si ipso termino Endere et Beche, ac Bychen, terram suam redimer e non possent:, ipsa terra, pro eisdem tribus marcis, in iua et proprietatem Rennaldy supradicti deuolueretur, iure perpetuo possidenda. Adueniente ipso termino Beche et Bycben terram suam redimere nolentes, Endere fratri ipsorum reliquerunt redimendam, qui, quia assumpto termino, uidelicet uigilia Sancti Andree, dictam terram redimere non potuit, Rennaldo superius memorato, acceptis quatuor marcis et dimidia, una cum tribus marcia, pro quibus ipsa terra fuerat obligata, ex consensu et uoluntate Bychen et Beche predictorum, per modum uendicionis, reliquit, iure porpetuo possidendam, ita tamen, qund si Rennaldus prefatus racione terre predicte per aliquos molestaretur, Endere memoratus ipsum tenebitur expedire. In cuius rei memoriam pleniorem presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini M°CC°LX° tercio. Magistro Demetrio Lectore Ecclesie nostre existente.
(Eredetie bőrhártyán, szél. 81/4, dec. hüv., mag. 51/2 dh., melyen a káptalan függő pecsétje még megvan, Ondrejovits László úr levéltárában. Közli Ifj. Kubinyi Ferenczúr.)