Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Archiepiscopo Colocensi, et dilecto filio Abbati de Toplica Cisterciensis Ordinis Zagabriensis Diocesis salutem etc. Que de Sedis stb. provenire. Sane petitio dilecti filii Eventii presbiteri Canonici Zagabriensis, Capellani venerabilis fratris nostri S. Episcopi Prenestini, nobis exhibita continebat, quod cum nos eidem Episcopo etc. Quocirca mandamus, quatenus dictum Eventium vel procuratorem suum eius nomine in possessionem canonicatus, prebende, domorum, iurium et pertinentiarum ipsorum, amoto exinde quolibet detentore, vos vel alter vestrum per vos, vel per alium aut alios, auctoritate nostra inducatis et defendatis inductnm, facientes eum in dicta Ecclesia in canonicum recipi et in fratrem, sibi stallo in choro et loco in capitulo cum plenitudine iuris canonici assignatis; non obstante statuto de certo canonicorum numero iuramento vel confirmatione Apostolica seu quacumque firmitate vallato, aut si pro aliis in dicta Ecclesia direximus scripta nostra, vel si Sedis Apostolice, vel legatorum eius aut quacunque auctoritate in ea in canonicos aliqui sint recepti, vel ut recipiantur, insistant, quibus propter hoc quo ad assecutionem aliorum beneficiorum, personatuum vel diguitatum seu prebendarum nolumus preiudicium generari, vel si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, quodque ad id compelli vel interdici aut suspendi seu excommunicari non possint, et quod de beneficiis, personatibus vel dignitatibus seu prebendis ad collationem ipsorum spectantibus nulli valeat provideri per ipsius sedis litteras, non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, seu qualibet alia indulgentia sedis eiusdem, de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum oporteat in nostris (litteris) fieri mentionem, et per quam effectus executionis huiusmodi impediri valeat, vel differri, aut si dictus presbiter alias beneficiatus existat. Contradictores etc. Datum apud Urbem Veterem XVII. Kal. Februarii. Pontificatus nostri anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 261. l.)