Urbanus Episcopus etc. dilecto filio magistro Forcasio Electo in Prepositum Ecclesie Albensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Vesprimiensis Dioceais, aule carissimi in Christo filii nostri ... Regis Ungarie illustris Vice-Cancellario, salutem etc. Tue devotionis purital efficaciter persuadet, quod tuis libenter intendentes profectibus ab hiis, que tibi dispendium possent affere, opportune subventionis remedio tuam studeamus personam favorabiliter preservare. Sane lecta coram nobis petitionis tue series continebat, quod licet tu, qui in Prepositum Albensis Ecclesie canonice, ut asseris, es electus, in votis habueris, pro petenda confirmatione huiusmodi electionis infra tempus Electis Ecclesiarum ad petendum electionum suarum confirmationis munus a iure statutum, ad Apostolicam Sedem personaliter te conferre; tamen discriminibus guerrarum, que in illis invaluere partibus, tibi super hoc impedimenti obicem opponentibus, neqnis commode huiusmodi tuum in hac parte desiderium adimplere; super quo ne id tibi ad negligentie culpam futuris forsan possit temporibus imputari, per nostram provideri sollicitudinem suppliciter postulasti. Tuis igitur supplicationibus inclinati, tibi ad veniendum ad nostram presentiam pro dicte confirmationis tue munere postulando quatuor mensium spatium indulgemus; ita quod infra illud propter hoc ad sedem prefatam accedere tenearis. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum apud Urbem Veterem II. Idus Februarii, (Pontificatus nostri) anno tertio.