Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Episcopo Ultrasilvano salutem etc. Accedens ad presentiam nostram Stephanus presbiter, lator presentium, tue Diocesis, nobis exposuit: quod cum quidam laicus maligno ductus spiritu armata manu ad hospitium eiua accedens, eum occidere niteretur, idem presbiter ad defensionem suam quendam cultellum, quem portabat ad latus exerens, cum aliter non posset evadere, utebatur eo pro eodem laico terrendo comminatione, non ictu; ipse vero laicus ad eiusdem presbiteri mortem aspirans, se in cultellum ipsum impegit, sicque vulneratus ex illo diem clausit extremum; propter quod nobis humiliter supplicavit, ut providere super hoc igitur misericorditer dignaremur. Quocirca mandamus, quatenus inquisita super hoc diligentius et cognita plenius veritate, si rem inveneris taliter se habere, et quod dictus presbiter in necessitatem huiusmodi se culpa propria non ingessit, aliudque canonicum non obstat, cum eodem pesbitero, quod hoc non obstante in suis ordinibus ministrare valeat, et beneficium ecclesiasticum, quod curam animarum nullatenus habeat, obtinere, auctoritate nostra dispenses, prout secundum Deum anime sue saluti videris expedire. Datum apud Urbem Veterem Idibus Aprilis, (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 267. l.)