Urbanus Episcopus etc. dilecto filio ... Preposito Ecclesie Strigoniensis etc. De dilecto filio Andrea clerico, nato dilecti filii Andree de Meniis laici Strigoniensis Diocesis, in etate tenera constituto, nobis datur intelligi, quod ipse Domino concedente, virum producere debeat moribus placidum et scientia gratiosum: hinc est, quod nos eum propter hoc gratiose prosequi ac favorabiliter intendentes discretioni tue mandamus, quatenus clericum ipsum per te vel per alium in Ecclesia Albensi Vesprimiensis Diocesis auctoritate nostra recipi facias in Canonicum et in fratrem, eique provideas de prebenda, si vacat ibidem ad presens, vel quam primum ad id obtulerit se facultas: non obstante statuto de certo canonicorum numero iuramento, confirmatione Sedis Apostolice aut alia qualibet firmitate vallato, seu si in Ecclesia ipsa sunt aliqui nostra vel alia quavis auctoritate recepti, vel ut recipiantur insistant, quibus auctoritate presentium nullum volumus preiudicium generari; aut si dilectis filiis Capitulo eiusdem Ecclesie vel aliquibus aliis a Sede predicta indultum existat, quod ad receptionem vel provisionem alicuius compelli, aut excommunicari, suspendi vel interdici non possint, vel quod alius nequeat de prebendis eiusdem aliquibus providere per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, seu alia qualibet ipsius Sedis indulgentia, per quam effectus presentis gratie impediri valeat vel differri. Contradictores etc. Datum apud Urbem Veterem II. Kal. Maii, (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 267. l.)