Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi, salutem etc. Justa desideria carissime in Christo filie nostre M(arie) Illustris Regine Ungarie, que per Dei gratiam vigilanter insistere dicitur operibus pietatis, auditu benigno suscipere et promptis delectamur affectibus adimplere. Sane ipsius Regine et carissimi in Christo filii nostri B(ele) Illustris Regis Ungarie, viri eius, exhibita nobis petitio continebat, quod idem Rex illa deploranda discrimina, que Regno Ungarie intulit impietas horrida Tartarorum, clementer attendens, provide ac pie disposuit, ut in locis convenientibus ipsius Regni faceret castra construi, per que fidelium posset salus et defensio procurari. Cum autem dicta Regina quendam montem tunc desertum in silva, que Pelys dicitur, existentem pro castro ad defensionem viduarum et orphanorum contra hostilitatem Tartaricam, que formidabilis imminebat, inibi construendo ab ipso Rege dari sibi cum instantia petivisset, idem Rex, qui etiam Baronibus et aliis suis fidelibus loca huiusmodi pro faciendis munitionibus concedebat, prefate Regine liberali dextra montem donavit eundem, in quo ipsa de auro et ornamentis suis propriis, sertis videlicet aureis et monilibus ac rebus aliis pretiosis, que secum de domo paterna portavit, castrum, quod Wyssegrad dicitur, fecit opere sumptuoso construi, ad duod necessitatis tempore vidue, orphani ac fideles alii receptacula propria non habentes possent confugere, et ab hostili rabie tamquam in domo refugii se tueri. Postmodum vero prefatus Rex, pensata magnitudine sumptuum, quos dicta Regina pro huiusmodi opere faceret, ei castrum ipsum cum Comitatu et districtu de Pelys Regia liberalitate, ac titulo donationis perpetuo valiture dedit, tradidit, sicut montem concesserat memoratum, ductus illa consideratione potissime, quod cum eadem Regina quoddam monasterium in insula Danubii ad honorem Gloriose Virginis Marie construi fecisset de propriis bonis suis, Regie decebat Altitudinis claritatem, quod ipse sicut de aliorum bonorum suorum affluentia, ita et de suis liberis honorem dignum impenderet Maiestati omnium Conditoris. Sic etenim per inspirationem Dei mirificam factum esse conspicitur, quod idem Rex ad gloriam Regis et Regine celorum carissimam in Christo filiam nostram Margaritam, natam suam, obtulit Gloriose Virgini, suis laudibus in eodem monasterio perpetuo servituram. Et quia plurime generose virgines Regni predicti, fere centum numero, in monasterio ipso ad Divine laudis obsequium devote ac humiliter convenerunt, voluit Rex prefatus, ut huiusmodi ancille Christi urgente necessitatis tempore se in eodem castro recipere valeant, et in eius secretario virtutum Dontino famulari. Porro ut libera disponendi ac ordinandi de ipso castro penes Reginam prefatam potestas remaneat et facultas, idem Rex de consilio Prelatorum et prefati Regni Baronum inter alia statuit ordinando, ut Regina ipsa predictum castrum uni ex dictorum Regis et Regine liberis, qui magis eidem Regine fuerit obsecutus, in vita donare vel in morte legare valeat, prout eius placuerit voluntati, sicut in patentibus litteris eiusdem Regis confectis exinde suaque aurea bulla munitis plenius continetur. Quare pro parte ipsorum Regis et Regine instanter petebatur a nobis, ut cum proventus ac redditus montis, Comitatus et Districtus ipsorum tempore donationis, concessionis et traditionis huiusmodi valorem quinquaginta marcarum argenti non excederent annuatim, donationem, concessionem et traditionem easdem, ac statutum et ordinationem huiusmodi, non obstantibus constitutionibus contrariis, que inter virum et uxorem donationes fieri prohibent, Apostolico curaremus munimine roborare. Nos itaque considerantes attente ius prohibite donationis huiusmodi non amare, nec tamquam inter infestos fore tractandum, sed tamquam inter maximo coniunctos affectu, et solam timentes iuopiam, quod profecto ad donatoris et donatorie magnificentiam ac doni exiguitatem respectu habito, locum sibi non vendicat in hoc casu, et quod etiam tam pie et honeste cause ad id Regem induxerunt eundem, donationem, concessionem et traditionem, statutum et ordinationem predictam, sicut alias provide facta sunt, rata et firma habentes, ea non obstantibus constitutionibus ipsis auctoritate Apostolica duximus confirmanda. Quocirca mandamus, quatenus dictam Reginam non permittas super premissis contra huius confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi etc. compescendo. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod suspendi vel interdici aut ex. communicari non possint per ipsius sedis litteras non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem; sive aliqua ipsius Sedis indulgentia, per quam attributa in hac parte tibi iurisdictio impediri valeat aut differri, et de qua in nostris litteris fieri debeat mentio specialis. Datum apud Urbem Veterem Idibus Julii. (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 271. l.)