Urbanus Episcopus etc. dilecto filio nobili viro B(ele) Duci Sclavonie salutem etc. Pro fidei meritis, que per Christi gratiam rutilare comprobaris, te libenter speciali favore prosequimur, et que tibi prosperitatem adiciant, liberaliter elargimur; firma credulitate tenentes, quod quanto gratiam grandiorum ab Apostolica Sede perceperis, tanto ei ferventiori studio te oportuno tempore studebis devotum per effectum operis exhibere. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod carissimus in Christo filius noster B(ela) Ungarie Rex Illustris, pater tuus, diligenter attendens, quod de Nitria, de Posonio, de Musum, de Supprio et Ferreum Castra Regni Ungarie in confinio cius sita, eidem Regno, si ea, quod absit, ad hostes pervenirent ipsius, gravia dispendia imminerent, et quod eadem castra per te utilius possent quam per alium gubernari, ea tibi Regia liberalitate donavit, prout in patentibus litteris dieti Regis confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos itaque tuis et prefati Regis supplicationibus inclinati, donationem buiusmodi, sicut provide facta est, ratam et firmam habentes, eam auctoritate Apostolica confirmamus etc. Nulli ergo etc. nostre confirmatione etc. Datum apud Urbem Veterem Idibus Julii. Pontificatus nostri anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. 1. k. 272. l.)