Urbanus Episcopus etc. venerabili fra.tri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. Pro fidei meritis, qua per Christi rutilare gratiam dilestus filius nobilis vir B(ela) Dux Sclavonie comprobatur, eum libenter speciali favore prosequimur, et que sibi prosperitatem adiciant, liberaliter elargimur; firma credulitate tenentes, quod quanto gratiam grandiorem ab Apostolica Sede perceperit, tanto ei ferventiori studio se oportuno tempore studebit devotum per effectum operis exbibere. Sane petitio sua nobis exhibita continebat, quod carissimus in Christo filius noster B(ela) Ungarie Reg Illustris, pater suus, diligenter attendens, quod de Nitria, de Posonio, de Musum, de Supprio et Ferreum Castra Regni Ungarie in confinio eius sita, eidem Regno, si ea, quod absit, ad hostes pervenirent ipsius, gravia dispendia imminerent, et 98quod eadem Castra per eum utilius possent quam per alium gubernari, ea ipsi Regia liberalitate donavit, prout in patentibus litteris dicti Regis confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos itaque ipsius Ducis et prefati Regis supplicationibus inclinati, donationem huiusmodi, sicut provide facta est, ratam et firmam habentes, eam auctoritate Apostolica duximus confirmandam. Quocirca mandamus, quatenus prefatum Ducem non permittas super premissis contra huiusmodi confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi etc. compescendo. Non obstante, si aliquibus a sede Apostolica sit indultum etc. specialis. Datum apud Urbem Veterem Idibus Julii. Puntificatus nostri anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 272. l.)