Urbanus Episcopus etc. dilecto filio nobili viro B(ele) Duci Sclavonie salutem etc. Quia Deo et Ecclesie devotus esse dinoscerie, personam tuam libenter prosequi volumus benigni exhibitione favoris. Hinc est, quod nos obtentu carissimorum in Christo filiorum nostrorum ... Regis et Regine Ungarie Illustrium, quorum natus existis, tuis iustis supplicationibus annuentes, de Baragna, Vulco, Simigio, Zala et Olcha Castra cum iuribus et pertinentiis eorundem, nec non sales aquaticos ad Ducatum tuum Sclavonie, prout asseris, pertinentia, sicut ea iuste possides et quiete, tibi auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Datum apud Urbem Veterem Idibus Julii. (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. 1. k. 273. l.)