Urbanus Episcopus etc. dilecto filio ... Preposito Ecclesie Sancti Georgii Strigoniensis salutem etc. Apostolice benignitatis affectum polissime circa illos debemus exponere, de quibus evidentie claritas innuit, quod sint digni speciali gratia et honore. Cum itaque, sicut dilectua filius magisler Xistus Capellanus noster, clericus et nuntius carissimorum in Christo filiorum nostrorum B(ele) Regis et ... Regine Uugarie Illustrium nobis asseruit, dilectus filius Egidius, presbiter Jauriensis Diocesis, secum pro ipsorum Regis et Regine obsequiis ad Apostolicam Sedem accesserit, et propter hoc non modicum laborarit, ac etiam commendatus de honestate morum et vite, nec non litterarum scientia, nondum sit assecutus beneficium ecclesiasticum, de quo commode possit sustentari, nos eundem presbiterum obtentu dictorum Regis et Regine paterna benevolentia prosequentes, discretioni tue mandamus, quatenus presbiterum ipsum, si est idoueus, in Ecclesia Budensi Vesprimiensis Diocesis, dummodo pro alio in eadem Ecclesia nondum direximus scripta nostra, facias auctoritate nostra per te vel per alium in canonicum et fratrem recipi, ac sibi de prebenda, si qua in Ecclesia ipsa vacat ad presens, vel quam cito se facultas obtulerit, providere procures. Non obstante statuto de certo canonicorum numero iuramento et confirmatione Apostolica seu quacunque firmitate vallato, aut si dilectis filiis Preposito et Capitulo eiusdem Ecclesie, ad quos canonicorum institutio in ea dicitur pertinere, a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionem et provisionem alicuius minime teneantur, quodque ad id compelli vel suspendi, aut interdici seu excommunicari non possint, et quod alius nequeat de prebendis ad eorum collationem spectantibus aliquibus providere per ipsius Sedis litteras, non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, sive aliqua indulgentia Sedis eiusdem, per quam effectus huiusmodi gratie impediri valeat vel differri, et de qua in nostris litteris fieri debeat mentio specialis. Contradictores etc. compescendo. Datum apud Urbem Veterem X. Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 277. l.)