Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. Olim tibi et venerabili fratri nostro Paulo Vesprimiensi Episcopo, tunc Preposito Ecclesie de Alba, super provisione venerabili fratri nostro . . Episcopo Bisinanensi in certa quantitate pecunie usque ad certum temporis spatium in tua provincia facienda, nostras sub certa forma litteras dicimur direxisse. Prelati quoque et clerici eiusdem provincie partem quantitatis hoiusmodi pecunie predictarum litterarum autoritate ipsis imposite dicto Episcopo solvere, ut accepimus, inceperunt. Postmodnm vero pro quodam alio Episcopo de Regno Sicilie, super provisione videlicet sibi ab Ecclesiis et Monasteriis Ungarie facienda, nostras sub certa forma litteras ad certum executorem dicimur destinasse, qui pretextu litterarum huiusmodi ordinavit, ut eidem Episcopo in centum et quinquaginta libris Turonensibus deberet a monasteriis dicte provincie annuatim usqne ad triennium provideri. Tuque, cui dictus executor asseritur commisisse, ut provisionem huiusmodi dicto Episcopo iuxta ordinationem suam infra certum temporis spatium assignares, eam sibi fieri in eadem provincia mandavisti, quandam Prelati et clerici eiusdem provincie, quos ad dictam provisionem faciendam intendebas compellere, recusaverint ipsam eidem Episcopo assignare. Cum itaque intentionis nostre non fuerit, nec existat, ut in predicta provincia, in qua pro eodem Bisaniensi Episcopo scripsimus, et dicta sibi exhibetur provisio, ut superius est expressum, deberet alii Episcopo dicti Regni in provisione consimili provideri: nos volentes super hoc paterna sollicitudine providere, fraternitat tue mandamus, quatenus, si est ita, non obstantibus aliquibus litteris impetratis, cuinscunque tenoris fuerint, vel etiam impetrandis, que de presentibus non fecerint expressam mentionem, in negotio provisiouis eiusdem Episcopi in dicta provincia pretextu talis commissionis tibi facte ulterius non procedas, nec super ipsa provisione permittas Prelatos, Collegia seu alias personas Monasteriorum et Ecclesiarum eiusdem provincie aliquatenus molestari, contradictores et molestatores per censuram ecclesiasticam, appelatione postposita, compescendo. Non obstante, si aliquibus, quod excommuunicari, suspendi vel interdici non possint, a Sede Apostolica sit indultum. Datum apud UrbemVeterem III. Nonas Septembris (Pontificatus nostri) anno tertio.
(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 278. l.)