Stephanus Dei gracia Rex Hungarie, Dux Transsilvanus, Dominus Comanorum universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore. Cum iu multitudine plebia honor Regum accendatur et accrescat, merito Regalis consueuit sublimitas hospites sibi subditos libertatibus premunire et reficere donatiuis. Hinc est igitur, quod ad universorum presencium posterorumque noticiam harum serie volumus pervenire, quod fideles hospites nostri de Wynch ad nos accedentes, nobis litteras dilecti fidelis nostri Laurencii, condam Waywode Transsilvani et Comitia de Wolkow, nunc Magistri Tavernicorum nostrorum presentarunt, petentes a nobis humiliter, ut libertatem ac consuetudinem ipsorum in eisdem litteris contentam, ab eodem Laurencio tempore sui Waiwodatus ordinatam nostro privilegio confirmare dignaremur. Nos siquidem precibus ipsorum inclinati continenciam predictarum litterarum de verbo ad verbum rescribi facientes hijs duximus advocandam. Que talis est:
Nos Laurencius stb. (Lörincz erdélyi vajdának 1248-ki okmánya olvasható Fejérnél Cod. Dipl. VII. k. I. r. 294. l.)
Nos vero predictam libertatem per singula approbantes presenti privilegio nostro duximus confirmandam; et ut ijdem hospites nostri de cetero congregentur et congregati facilius commorentur, omnes terras ipsorum, scilicet terram Vubul, sine herede decedentis, Marie Magdalene que Telukwynch dicitur, et terram Pad Saxonicam, et Pad Hungaricam, usque ad terram Capituli Albensis de parte Pokluspatak, preter terram Abbatis de Bezered, cum silvis, aquis, pratis et sessionibus villarum quocunque nomine censentur, que infra dictas terras includuntur, quas ab antiquo usque ad fhec tempora, ipso Laurencio Magistro presente, se tenuisse asseruerunt, pacifice eisdem dimisimus possidendas, statuentes premissa per Banos nostros pro tempore constitutos inviolabiliter et misericorditer observari nil ultra libertatem ipsorum attemptari. Et ut hec libertas eorundem perpetuo perseveret, nec per quempiam valeat revocari, presentes eisdem hospitibus nostris de Wynch concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas, Datum per manus magistri Lodomerii, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° sexagesimo quinto.
(Zsigmond király 1421-ki megerősítő privilegiumából, Teutsch és Firnhaber Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens. I. k. 81. l.)