Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod accedentes ad nostram presenciam Comes Ipolitus, et Vgra filius eiusdem de genere Ilia ex vna parte, Leustachius et Stephanus cognati eorundem ex altera, in terris ipsorum, scilicet octo villarum hereditariis, quarum nomina sunt hec: Pathycba, Villa Sancti Martini, Zyluas, Enderelaka, Villa Sancti Johannis; Chekuneteluk, Ilia et Dombrod talem inter se diuisionem fecisse dixerunt, et ipsas terras talibus metis et terminis esse separatas: Prima meta incipit iuxta fluuium Zyluas de oriente sub quadam arbore, que wlgo gemelchen nuncupatur, et transit per terram fimosam, et directe per anam viam, tamen in medietate dictarum villarum scilicet Sancti Martini et Pethecha iungit aliam metam, deinde terciam; postea tendit ad arborem kercum per montem, et sub eadem arbore est meta supra et infra, et descendit per unam vallem, cuius nomen Chutuk, et per eandem ascendit ad montem, super quo tangit duas metas, scilicet nouam et antiqnam; et inde vergit ad aquam Pathycha supradictam; et inde vadit ad arborem fagum sub qua, est meta, ubi equabitur cum aqua Pathycha sepedicta, et de eadem vadit ad partem meridionalem et tendens per eandem iungit unam vallem, et vadit iterato ad partem occidentalem, et inde in caput cuiusdam vallis, que wlgo Azov dicitur, in qua est meta, et postea tendit uersus occideutem vbi cadit in magnam viam; deinde versus meridionalem plagam, et tendens parumper iungit metam iuxta viam existentem, et inde tangit metam, que est secus eandem viam, et tantum meta et magna via easdem duas terras disscernunt ab Enderelaka, que est de occidentali parte, et Sancti Johannis, que est de occidentali, et ide iungit metam secus eandent viam erectam; deinde tangit aliam, que est sita sub vna arbore que berekune uocitatur in Hungarico; postea vero proenditur ad unam metam iuxta viam supradictam, que est sub quadam aibore; que gartan nominatur; deinde iungit aliam arborem kercum, et ibi est meta a parte meridionali, et versus eandem tendit ad plagam occidentalem et descendit in fluuium Egrug, ubi tangit metam Gregorij, alia uero parte meridionali vadit ad aquilonem, et ibi disscernuntur due possessiones scilicet Checeneteluke et Sancti Johannis, et inde tangit duas arbores, quarum una fagus, sub qua sunt due mete, una in terra, et altera in arbore; et transiens unam uiam vadit ad aquilonem, tendens per quandam siluam uersus aquilonem, ubi sunt due mete, una in terra et altera in arbore; et inde vadit ad arborem pomi, vbi iungit duas arbores, quarum una byk in Hungarico, Latine vero fagus nominatur, sub qua sunt due mete, una in arbore et altera in terra; et inde iungit arborem fagunt, sub qua est una meta, et exit de silua ad campum, ubi est meta; deinde vadit ad arborem cerasi, ubi iungit arborem fagum, sub qua est meta; deinde tangit aliam arborem, cuius nomen jegune circa piscinam Sancti Johannis, et transiens viam, per quam itur ad ecclesiam, et ibi est meta, ubi tangit arborem kercum, sub qua est muta inter duas vineas Leustachii et ecclesie Sancti Johannis; deinde pertenditur ad arborem kerkum, sub qua est meta, et vadit ad duas arbores kercus, prope quas est meta, et transiens viam uadit ad arborem tyliam, et transiens vnam metam, in qua sunt due arbores, quarum una ylex et altera kercus, prope quas iungit metam, in qua est ylex, et tendit ad metam aliam, in qua est ylex; et iuxta metas terratum Zend finiuntur mete duarum possessionum, scilicet Sancti Johannis et Chukuneteluk; ab aqua, que currit de Sancto Johanne exit ad unam metam de feneto Weren a parte meridionali, et tendens ad occidentalem plagam parumper, et ibi cadit in unam viam, que vadit versus aquilonem, tendens per unam siluam iuxta eandem viam, et de eadem tendit ad occidentem iungens unam metam, in qua est arbor sylex, et tendens vadit ad unam metam, in qua est arbor fagus iungens arborem pomi; deinde vadit ad arborem tyliam et asscendit in montem iungens metam, in qua sunt due arbores de ilice; et inde uadit ad tyliam ad Besenewzov, et ab eadem ad quandam pomum, et transiens per terram fimosam iungit fenetum, in quo est atbor, que wlgo dicitur egur, et transiens aquam nomine Gualaya, venit ad pratum ad partem occidentalem; et inde iuxta fenetum uadit ad meridionalem partem ad molendinum Nulod; et ab illo vadit ad aquam Gualaya, et exiens de eadem aqua uadit ad partem meridionalem per riuulum Egrug, et ab eodem ad arborem iylie; ab illa autem ad pratum tendens ad arborem egur dictam, et transiens per tyliam venit ad arborem ylicis, de qua uadit per siluam ad occidentalem partem ad quandam pomum, de qua est ad arborem jegune diclam, de qua iungit duas metas; et hoc ordine distinctio metarum terminatur. Terra autem Pathycha ab aquilone pertinebit Comiti Ipolito et terram de Sancto Martiuo a parte meridionali Leustacbius et Stcpbanus optinebunt. Item terram Zyluas Comes Ipolitus integraliter possidebit. Item terram Enderelaka Leustachius et Stephanus habebunt. Item terra de Sancto Johanne Comiti Ipolito est deuoluta; terram autem Chukuneteluke Leustachius et Stephanus possidebunt; et sicut mete disscernuntur mansionem Comes Ipolitus, que est in Ylia possidebit; mansionem seu locum cum loco Endere habebunt Leustachius et Stephanus. Adjecerunt eciam, quod ne utra parcium in porcionem alterius partis racione concambij faciendi uel racione permutacionis seu quocunque alio modo contra partem alteram habere vel susscitare poterit accionem. In cuius rey testimonium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M° CC° LX° quinto. Reuerendo in Christo patre et domino nostro Paulo Episcopo Ecclesie nostre, Fauuo Preposito, Paulo Cantore, Paulo Lectore, Johanne Custode existentibus.
(Eredetie a magyar nemzeti Muzeumban.)