Nos Bela Dei gracia Rex Ungarie innotescimus uniuersis presencium per tenorem, quod carissimum nostrum filium Stepbanum, Ducem Transilvanum, Dominum Cumanorum, recepimus ad plenam dileccionem nostram paternam et amorem sincerum, quo pater consueuit dilectum filium amplexari. Idem quoque Rex Stephanus nobis promisit exhibere in omnibus reuerenciam et obedienciam filialem. Preter illa igitur, que primitus inter nos et ipsum filium nostrum carissimum ordinata, statuta seu stabilita sunt, impresenciarum ordinamus mutuo consensu et communi voluntate, quod omnes cause tam civiles quam criminales, que homines ad nos spectantes hominibus Regis Stephani, carissimi filii nostri, moverint, vel homines ad ipsum Regem Stephanum spectantes moverint contra nostros, nos ipsi, et non alii judices nostri aut Barones cognoscemus et iudicabimus, assidente nobis Barone eiusdem Regis Stepbani, quem ad hoc specialiter duxerit deputandum. Similiter autem Rex Stephanus, carissimus filius noster, omnes causas tam criminales quam civiles in suo regimine emergentes, que vel homines ad ipsum spectantes moverint contra nostros, vel e conversa nostri moverint contra suos, ipse idem Rex Stephanus cognoscet et iudicabit, et non alii judices sui vel Barones, assidente sibi nostro Barone ad hoc specialiter deputato. Hoc expresso, quod nec nosmittemus, nec predictus filius noster Rex Stephanus mittet procuratores, vel promotores seu propositores preponendarum vel exercendarum litium vel causarum, sed principales persone factum proponant et suam iusticiam prosequantur, et nos et filius noster carissimus causas prupositas secundum racionabilem, et approbatam Regni nostri consuetudinem iudi cabimus et sentencialiter dirimemus. Providentes eciam subiectorum nostrorum commodis, statuimus, ut omnes cause hinc emergentes iu tribus terminis tantummodo et non pluribus, videlicet in media Quadragesima, in festo Nativitatis Beate Virginis, et in festo Sancti Nicolai per nos et per ipsum Regem Stephanum filium nostrum carissimum tractentur, iudicentur et decidantur modo superius comprehenso, iudiciis, in quibus partes condempuate fuerint, suis ordinariis reservatis. Item cum citacio fieri debet domini terrarum seu possessionum, officiales, iudices seu villici, nonville, non omnes vel plures de villa, vel ciues sunt ad iudicium evocandi: et si qui fures vel malefactores fuerint nominati in villis seu possessionibus, quibus presunt, ipsi vel eos statuent in iudicio, vel pro eis respondere tenebuntur. Ordinavimus etiam, quod super populos Baronum servientum Regis Stephani, carissimi filii nostri, nullam collectam racione lueri Camere, vel aliquo alio pretextu faciemus, aut fieri permittemus, nec victualia aut aliquid nomine victualium exigemus aut exigi patiemur. Ad opus etiam castri vel castrorum edificandi vel edificandorum eos non compellemus, nec eis huiusmodi operis seu edificii nomine collectam aliquam indicemus. Evecciones eciam vel vecturas ab eis nullatenus requiremus, nec aliquatenus imponemus. Descensum eciam super populos Baronum vel seruientum ipsius Regis Stephani, carissimi filii nostri, non faciemus, nec aliquid descensus nomine exigemus; sed si casualiter in villis aliquorum Baronum vel servientum ipsius Regis Stephani descendere nos contingat, victualia, fenum, stramina et ligna, sine quibus esse non possumus, ad plenum persolvemus et persolvi faciemus. Ceterum si aliquis Baronum nostrorum contra ordinacionem nostram super populos, aut villas Baronum seu servientum Regis Stephani descensum fecerit, expensam factam vel dampnum datum cum pena dupli tenebitur resarcire. Que omnia et singuia carissimus filius noster Rex Stephanus Baronibus et servientibus nostris, in suo regimine constitutis, ad plenum observabit, faciet et attendet. Promisimus insuper predicto filio nostro carissimo, quod nec nos, nec domina Regina, consors nostra carissima, alliciemus, sollicitabimus, aut recipiemus Cumanos, Barones, servientes vel aliquos homines suos preter rusticos et villanos: qui filius noster similiter promisit nobis non sollicitare, allicere et recipere Barones, servientes, nobiles et alios homines nostros preter ruricolas inbabitandi gratia transmigrantes. Adiectum eciam est premissis, quod si aliquis vel aliqui a nobis, vel a Regno nostro ad filium nostrum predictum vel ipsius regimen, vel econverso de filio nostro vel cius regimire ad nos, vel ad Regnum nostrum perpatrato aliquo maleficio se transferret vel transferrent; et nos et predictus filins noster, alteruter nostrum alterutri de huiusmodi facinorosis hominibus iusticiam, satisfaccionem et emendam faciet, et prestabit requisitus. Promittimus eciam una cum domina Regina, carissima consorte nostra, Duce Bela, filio nostro predilecto, et domina Anna Ducissa, filia nostra carissima, concordiam, pacem et unionem habitam, initam et conventam cum Rege Stephano, filio nostro carissimo, habere, tenere et inviolabiliter observare, cum suis cognatis et amicis, nec eos, terras ipsorum vel homines ad eos spectantes offendere, ledere vel in aliquo molestare: et idem Rex carissimus filius noster promisit, quod nec ipse, nec sui cognati, vel amici nos, dominam Reginam, consortem nostram carissimam, matrem suam, Ducem Belam, filium nostrum predilectum, fratrem suum, lominam Annam Ducissam, sororem suam, Ducem Belam, filium eiusdem, Regem Boemorum, generum ipsius et nostrum, Bolizlaum Cracovie, Bolyzlaum Gnezdensem, Lynznyk filium Ducis Cazmerii Duces, nec terras ipsorum vel homines ad eos spectantes, et quoslibet alios nobis adherentes molestabit, turbabit vel aliquatenus impugnabit. Ordinavimus eciam cum eodem carissimo filio nostro, ut possessionum, terrarum Baronum, nubilium, ecclesiarum, monasteriorum hinc inde ablatarum celeris fiat restitutio per nos in Regno nostro, eiusdem filii nostri homine presente; in regimine vero filii nostri Regis Stephani per ipsum filium nostrum, homine nostro presente, dummodo constet, terras et possessiones, que ablate dicuntur, eorum fuisse, qui se asserunt eis indebite spoliatos. Ut autem premissa et singula premissorum illibate et inviolabiliter observentur nos et predictus filius noster, venerabili patre (Pbilippus) Strigoniensi Archiepiscopo presente et codicem Evangeliorum tenente, iuramus corporaliter tactis Sacrosanctis Evangeliis et Vivifice Dominice Crucis ligno. Ad superhabundantem eciam cautelam prefatus venerabilis pater Strigoniensis Archiepiscopus, nobis volentibus et cum instancia requirentibus, tulit in seriptis sentenciam excommunicacionis in nos presentes processu temporis omnium, vel cuiusvis articulorum in premissis comprehensorum violatores, transgressores, temeratores et quovis ingenio contemptores: ita ut si aliquis nostrum contra ordinacionem premissam venerit, et in sentenciam per ipsum Strigoniensem Archiepiscopum prefato modo latam inciderit, non de novo per prefatum Archiepiscopum excommunicari debedit, cum ipso facto iam sit excommunicatus, sed excommunicatus denunciari publice et periurus; et ipse Archiepiscopus impresenciarum constitutus, nobis petentibus, promisit firmiter sine delectu alterius partis denunciacionem huiusmodi, cum transgressor apparuerit, se facturum. Actum et datum in Insula Beate Virginis anno ab Incarnacione Domini M. CC. LXVI. Indiccione VIIII., nono die Marcio exeunte. In cuius rei testimonium et robur perpetuum presentes litteras nostro et carissimi filii nostri sigillis duplicibus ex certa sciencia fecimus communiri. Nos eciam Phylippus miseracione Divina Archiepiscopus Strigoniensis, aule Regie Cancellarius, ad instanciam et peticionem prefatorum Illustrium Regum Ungarie presenti carte sigilum nostrum autencium opponi fecimus et appendi.
(IV. Kelemen pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 284. l.)