Nos Stephanus Dei gracia junior Rex Ungarie, Dux Transilvanus, Dominus Cumanorum, innotescimus uniuersis presencium per tenorem, quod nos promisimus carissimo patri nostro, Bele Dei gracia Illustri Regi Ungarie, exhibere in omnibus reverenciam et obedienciam filialem. Idem quoque dominus Rex, carisimus pater noster, recepit nos ad plenam dileccionem suam paternam et amorem sincerum, quo pater consvevit dilectum filium amplexari. Preter illa igitur, que primitus inter nos et ipsum patrem nostrum carissimum ordinata, statuta seu stabilita sunt, impresenciarum ordinamus mutuo consensu et communi voluntate, quod omnes causas tam civiles, quam criminales, quas homines ad nos spectantes hominibus domini Regis, carissimi patris nostri, moverint, vel homines ad ipsum Regem patrem nostrum spectantes moverint contra nostros, nos ipsi, et non alii judices nostri, aut Barones, cognoscemus et judicabimus, assidente nobis Barone eiusdem patris nostri, quem ad hoc specialiter duxerit deputandum. Similiter autem idem Rex, carissimus pater moster, omnes causas tam criminales quam civiles in suo Regno emergentes, que vel homines ad ipsum spectantes moverint contra nostros, vel econverso nostri moverint contra suos, ipse idem dominus Rex pater noster cognoscet, et iudicabit, et non alii sui judices vel Barones, assidente sibi nostro Barone ad boc specialiter deputato. Hoc expresso, quod nec nos mittemus, nec predictus pater noster mittet procuratorea vel promotores, seu propositores proponendarum vel exercendarum litium vel causarum, sed principales persone factum proponant et suam iusticiam prosequantur; et nos et idem pater noster carissimus causas propositas secundum racionabilem, et approbatam Regni nostri consnetudinem indicabimus et sentencialiter dirimemus. Providentes eciam subiectorum nostrorum commodis statuimas, ut omnes cause hinc inde emergentes in tribus terminis tantummodo et non pluribus, videlicet in media Quadrageaima, in crastino Nativitatis Beate Virginis, et in crastino Beati Nicolai, per nos et per ipsum dominum Regem patrem nostrum carissimum tractentur et decidantur, modo superius comprehenso, judiciis in quibus partes condempnate fuerint, suis ordinariis reservatis. Item cum citacio fieri debet, domini terrarum seu possessionum, officiales, judices seu uillici, non ville, non omnes, vel plures de villa, vel cives sunt ad judicium evocandi: et siqui furea vel malefactores fuerint nominati in villis seu possessionibus, quibus presunt, ipsi vel eos statuent in judicio, vel pro eis respondere tenebuntur. Ordinavimus eciam, quod super populos Baronum servencium domini Regis, carissimi patris nostri, nullam collectam racione lucri Camere, vel aliquo pretextu faciemus aut fieri permittemus, nec victualia aut aliquid nomine victualium exigemus, aut exigi patiemur. Ad opus eciam castri vel castrorum edificandi vel edificandorum eos non compellemus, nec eis huiusmodi operis seu edificii nomine collectam aliquam indicemus Evecciones eciam, vel vecturas ab eis nullatenus requiremus, nec aliquatenus imponemus. Descensus eciam, super populos Baronum vel serviencium ipsius domini Regis carissimi patris nostri non faciemus, nec aliquid descensus nomine exigemus; sed si casualiter in villis aliquorum Baronum vel serviencium ipsius domini Regis patris nostri descendere nos contingat, victualia, fenum, stramina et ligna, sine quibus esse non possumus, ad plenum persolvemus et persolvi faciemus. Ceterum si aliquis Baronum nostrorum contra ordinacionem nostram super populos aut villas Baronum seu serviencium domini Regis patris nostri descensum facerit, expensam factam vel dampnum datum cum pena dupli tenebitur resarcire. Que omnia et singula idem carissimus pater noster Rex Bela Baronibus et servientibus nostris in suo Regno constitutis ad plenum observabit, faciet et attendet. Promisimus insuper predicto patri nostro carissimo, non sollicitare, allicere et recipere Barones, servientes, nobiles et alios homines suos, preter ruricolas inhabitandi gracia transmigrantes. Qui pater noster promisit nobis, quod nec ipse, nec domina Regina mater nostra, nec Bela Dux, frater noster predilectus, nec eciam domina Anna Ducissa, soror nostra carissima, aliicient, sollicitabunt, aut recipient Cumallos, Barones, servientes, vel aliquos homines nostros, preter rusticos et villanos. Adiectum eciam est premissis, quod si aliquis vel aliqui a nobis vel a regimine nostro ad patrem nostrum predictutn vel ipsius Regnum; vel econverso de patre nostro vel eius Regno ad nos, vel ad regimen nostrum perpetrato aliquo maleficio se transferret vel transferrent, et nos et predictus pater noster, alteruter nostrum alterutri de huiusmodi facinorosis hominibus iusticiam, satisfaccionem et emendam faciet et prestabit requisitus. Promittimus eciam, quod nec nos, nec nostri cognati et amici, dominum Regem patrem nostrum, dominam Reginam, matrem nostram carissimam, Ducem Belam, fratrem nostrum predilectum, et dominam Annam Ducissam, sororem nostram, Ducem Belam filium eiusdem, Regem Boemorum generum ipsius et nostrum, Bolyzlaum Cracovie, Bolyzlaum Gnezdensem, Lyznyk filium Ducis Cazmerii Duces, nec terras ipsorum et homines ad eos spectantes, et quoslibet alios adherentes eis, molestabimus, turbabimus aut impugnabimus ullo modo. Et idem dominus Rex carissimus pater noster promisit una cum domina Regina, matre nostra carissima, Duce Bela, fratre nostro predilecto, et domina Anna Ducissa, sorore nostra carissima concordiam, pacem et unionem habitam, initam et conventam, nobiscum habere, tenere et inviolabiliter observare, cum nostris cognatis et amicis. Ordinavimus eciam cum eodem carissimo patre nostro, ut possessionum, terrarum Baronum, nobilium, Ecclesiarum et monasteriorum hinc inde ablatarum celeris fiak restitucio per nos in regimine nostro, eiusdem patris nostri homine presente; in Regno vero patris nostri, Regis Bele, per ipsum patrem nostrum, homine nostro presente; dummodo constet, terras et possessiones, que ablate dicuntur, eorum fuisse, qui se asserunt eis indebite spoliatos. Ut autem premissa et singula premissorum illibate et inviolabiliter observentur, nos et predictus pater noster, venerabili patre ... Strigoniensi Archiepiscopo presente et codicem Evangeliorum tenente iuravimus corporaliter tactis Sacrasanctis Evangeliis et vivifice Dominice Crucis ligno. Ad superhabundantem eciam cautelam prefatus venerabilis pater Strigoniensis Archiepiscopus, nobis volentibus et cum instancia requirentibus, tulit in scriptis senfenciam excommunicacionis in nos presentes processu temporis omnium, vel cuiusvis articulorum in premissis comprehensorum violatores, transgressores, temeratores, et quovis ingenio contemptores: ita ut si aliquis nostrum contra ordinacionem premissam venerit, et in sentenciam per ipsum Strigoniensem Archiepiscopum prefato modo latam inciderit, non de novo per prefatum Archiepiscopum excommunicari debebit, cum ipso facto iam sit excommunicatus, sed excom municatus denuntiari publice et periurus. Et ipse Archiepiscopus impresenciarum constitutus, nobis petentibus, promisit firmiter sine delectu alterutrius partis denunciacionem huiusmodi, cum transgressor apparuerit, se facturum. Actum et datum in insula Beate Virginis, Anno ab Incarnacione Domini MCCLXVI., Indiccione VIIII., nono die Martio exeunte. In cuius rei testimonium et robur perpetuum presentes litteras nostro et carissinti patris nostri sigillis duplicibus ex certa sciencia fecimus communiri.
Nos eciam Phylippus miseracione Divina Archiepiscopus Strigoniensis, Aule Regie Cancellarius, ad instanciam et peticionem prefatorum Illustrium Regum Ungarie presenti carte sigillum nostrum apponi fecimus et appendi.
(IV. Kelemen pápa megerősítő okmányából, mint alább 94. sz. a. )