Clemens Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati Monasterii de Tykhon eiuaque fratribus tam presentibus quam futaris religiosam vitam professis inperpetuum. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre Religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestrie iustis postulacionibus clementer annuimus, et monasterium de Thikon Wesprimiensis Diocesis, in quo Diuino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qni secundum Dei et Beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium in presenciarum inste ac canonice possidet, aut in futurum conceasione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblacione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque succeseoribus illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo prefatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinenciis suis, cellam monacborum, que Vruzku vulgariter nominatur, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinenciis suis, Sancti Michaelis, Sancti Dominici, Sancte Marie Magdalene et Sancte Elysabeth capellas cum omnibus pertinenciis earundem, (castrum ipaius monasterii, nec non) villam Apaty et insulam (insuper), que appellatur Thykon cum omnibus pertinenciis suis, portum supra lacum, qui Balatin (nominatur et vsum piscandi, cum quibusuls piscaturis, quas) in eodem lacu habetis, villas novas et predium, quod vocatur Ozofev, terras et possessiones, quas habetis in villa Kuesd, predium de Eurmenus, terras sitas in villa Vduory, predia que de Dergvche, de Vasyl, de Pylip et de Wrskaal vulgariter nominantur cum omnibus pertinenciis eorundem, villam, que Thovsoch dicitur, terras et possessiones, quas habetis in villa Berend, villam Scevleus nominatam sitam iuxta locum, qui dicitur Apathasumlo, terras et possessiones, quas habetis in villa Scevlevs apud Vesprim, predium quod Popauka vulgariter appellatur, et jus patronatus, quod in Ecclesia Sancti Michaelis loci eiusdem habetis, predium de Vylach cum jure patronatus, quod in Capella Sancte Margarethe sita in eodem predio optinetis; predia de Keyk et de Arach wlgariter nominata; insulam que appellatur Losta cum omnibus pertinenciis suis; villam, possessiones et terras de Kodork; villam et predium de Somthod, predium de Zaraztho, predium et villam de Gesnov vel Apaty iuxta Fyzeg, predium de Telky, terras et possessiones, quas habetis in villa Chopulch et Lapa, predium de Gamas, villam Job (Gos v. Dob), terras et possessiones, quas habetis in villa Sag iuxta Jocha, de Chichol, et de Kup, predia (et) villam Mortus iuxta Buchac, predium de Vmkutha et terras quas habetis in villa Barand iuxta Tholna, et villam de Fod, villam et predium de Besenev in partibus Budrogh cum iure patronatus, quod ibidem in Capella Sancte M(arie) habetis, lacum mortuum cum omnibus terris ad ipsum pertinentibus, Homukevt (v. Homuke) terras et possessiones, que vocantur Celun; annuimus redditum denariorum, quem habetia in loco, qui Symigium wlgariter nominatur, annuos redditus denariorum in porlibus et mercatis de Tolna et de Pest, et mille zuanos salis, quos in Alba singulis annis percipitis a salinariis de Zalach; terras quoque et possessiones, quas bone memorie Rex Ungarie Andreas vobis et Monasterio vestro commisit intuitu pietatis, et quicquid iuris in Strigoniensi, Vesprimiensi, Colochensi, Quinqueecclesiensi et Canadiensi Diocesibus optinetis cum terris, pratis, vineis, nemoribus, vsuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium veatrorum, que propriis manibus et sumptibus colitis, de quibus aliquid hactenus non percepit, siue de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a uobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos a seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in Monasterio vestro profesaionem fas sic sine Abbatis sui licencia, nisi arctioris religionis optentu de eodem loco discedere; discedentem vero absque communi litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, excummunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, auppressa voce Diuina officia celebrare; dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sanctum, consecraciones altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad ordines fuerint promouendi, a Diocesano suscipiatis Episcopo, si idem Catholicus fuerit et gratiam et communionem Sacro Sancte Romane Sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, ut infra finea parochie vestre, si eam habetis, nullus sine assensu Diocesani Episcopi et uestro Capellam seu oratorium de nouo construere audeat, saluis priuilegiis Pontificum Romanorum. Ad hec nouas et indebitas actiones ab Archiepiscopis, Episcopis, Arehidiaconis seu, Decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis uobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque illius loci liberam esse decernimus, vt eorum deuocioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut etiam publiei vsurari, nullus obsistat; salua tamen iusticia illarum Ecclesiarum, in quibus mortuorum corpora assumpmuntur. Decimas preterea et posseasiones ad ius Ecclesiarum vestrarum spectantes, que a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent reuocandi libera sit uobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu violentia proponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna imposterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem themere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio vestro concessas, nec non libertates et exempciones secularium exactionum a Regibus et Principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, Apostolica aucturitate confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt vsibus omnino profutura, salua Sedis Aposto lice auctoritate et Diocesani Episcopi canonica iustitia. Si que igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum consrua satisfactione correxerit, potestatis honoriaque sui careat dignitate, reamque se Diuino iudicio existete de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore te Sanguine Dei et Diuini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo exantine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruaturis sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.
(P. H.) (Pápai jegy)
† Ego Clemens Catholice Ecclesie Epiacopus.
† Ego Odo (?) Tusculanus Episcopus ss.
† Ego Stephanus Prenestinus Episcopus ss.
† Ego - - - - - - - - - - Episcopus ss.
† Ego Ancherius - - - - - - - - - - - presbiter Cardinalis ss.
† Ego Gilbertus tt. Sancti Marci presbiter Cardinalis ss.
† Ego - - - - - - - - - Diaconus Cardinalis ss.
† Ego Johannes tt. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis ss.
† Ego - - - - - - - - - in Colmidin Diaconus Cardinalis ss.
† Ego - - - - - - - - - - - Diaconus Cardinalis ss.
† Ego - - - - - - - - Sancti Eustachii
Diaconus Cardinalis ss.
Dafum Viterbij per manal magistri Michaelis Sancte Romane Ecclesie ViceCancellarii III. Idus Januarij Indictione X. Incarnationis Dominice M° CC° LX° sexto, Pontificatus vero domini Clementis Pape IIII. anno secundo.
(Az eredeti és Lodomér esztergami érsek 1297-ki átirata után, melyek a sz. mártoni főapátság levéltárában őriztetnek. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VI. k. 2. r. 87. l.)