094. IV. Kelemen pápa megerősíti a IV. Béla magyar király és fia, István ifjabb király közt újonan kötött békességet. 1266.

Clemens Episcopus seruus seruorum Dei. Ad eternam rei memoriam. Regis eterni filius pacem humano generi redditurus, quod in primi transgressione parentis iram meruerat Dei patris, in signum federis, velut arcus in nubibus poni voluit, cum assumptum corpus ex virgine, mortis exponens supplicio in vivifice crucis ligno, dictas in carne propria solvit inimicitias, que in celis sunt et in terris, pacificans, ac hiis, qui prope pacem annuntians, et qui longe, quam, ut mortalibus carior haberetur, eum ex mundo transiturus ad patrem, electis suia suum disponeret testamentum, hiis, qui secum in suis temptationibus permanserunt, suis videlicet commensalibus et discipulis prelegavit, quamque resurgens a mortuis et eisdem geminata pronunciacione commemoraus, eo magis ab omnibus amplectandam edocuit, quo celebrius, quo frequencius primitivis Ecclesie Sancte patribus voluit commendare. Unde nos ipsius in terris eius dispositione Vicarii, licet immeriti, specialiter constituti, digne pacem Christianis omnibus affectamus, et circa ea solliciti sumus plurimum et attenti, per que, Deo propitio, provenire valeat, ac summotis obstaculis, illibata servari, superadunatis voluntatam divisionibus libenter adicientes Apostolicam munimiuis firmitatem, ut tranquihitas nostro roborata presidio intemerata consistat et inviolabiliter observetur: precipue vero cum inter Reges agitur sic annexos, quod naturale fedus vix permittit inter eos scintillam discordie suspicari. Sane dudum inter carissimos in Christo filios nostros, Belam et Stephanum, primogenitum ipsius, Ducem Transilvanum, Reges Ungarie Illustres, gravi discordia suscitata, tandem iidem Reges Divina cooperante gratia inter se ad pacem et concordiam devenerunt, certis pactis inter eos initis, ad quorum observationem predicti Reges super hoc astrinxerunt se, ab eorum alterutro corporali prestito iuramento, prout in litteris inde coafectis Regiis sigillis munitis plenius continetur. Nos itaque Regum ipsorum supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eis factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus et presentis acripti patrocinio communimus: ita tamen, quod per hoc libertati ecclesiastice et iurisdictioni personarum ecclesiasticarum nullum preiudicium generetur. Tenores autem litterarum ipsarum de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari; qui tales sunt. Tenor litterarum ipsius Regis Bele talis et:

Nos Bela Dei gracia Rex Ungarie stb. (mint fenebb 88. sz. a.) Tenor vero litterarum eiusdem Regis Stephani est talis: Nos Stephanus Dei gracia Junior Rex Ungarie etc. (mint fenebb 92. sz. a.)

Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Datum Viter. bii X. Kal. Julii (Pontificatus nostri) anno secundo.

In e. m. pro Stephano juniori Rege Ungarie sunt obtente-

(IV. Kelemen pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 284. l.)


95/181