095. IV. Kelemen pápa rendelete, hogy Farkas mester, királyi alkanczellár, székes-fehérvári prépostnak; választatván, a pápa nevében megerőtsítessék. 1266.

Ciemens Episcopus etc. vencrabilibus fratribus . . Archiepiscopo Strigoniensi et Tymotheo Zagrabiensi Episcopo, salutem etc. Ad nostrum pervenit auditum, quod Prepositura Albensis Eeclesie, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, olim vacante, dilecti filii Capitulum eiusdem Ecclesie magistrum Farchasium, Vice-Cancellarium carissimi in Christo filii nostri B(ele) Regis Ungarie Illustris, in Prepositum ipsius Ecclesie, prout spectabat ad eos; canonice ac concorditer elegerunt: sed idem Electus confirmationem electionis huius petiturus, iuxta felicis recordationis Urbani Pape predecessoris nostri beneplacitum, ad Sedem Apostolicam accedere pretermisit, sicut rec ipse commode potuit, qui ratione cammissi sibi- vicecancellarie officii circa memorati Regis erat negotia occupatus. Nos autem Regis obtentu predicti, qui pro ipso Vicecancellario suo Apostolicam in hac parte gratiam specialiter attenta precum instantia implorat, eundem Vicecaneellarium super hoc inteudentes prosequi gratiose, mandamus, quatenus postquam negotium Zagabriensis Ecclesie iuxta formam, que tibi, frater Archiepiscope, per alias nostras traditur litteras, fuerit expeditum, quod vehementer cordi nostro inherens ad effectum perduci optamus celeriter expectatum, si examinatione diligenti premissa, electionem ipsam irveneritis de persona ydonea celebratam, que alias asseritur canonica extitisse, non obstante, quod predicta confirmatio infra tempus debitum ab eadem sede postulata non extitit, auctoritate nostra electionem confirmetis eandem, ac ipsum Electum pro eiusdem Ecclesie haberi Preposito et tractari, sibique in hiis obediri ac intendi, que ad Prepositi Ecclesie ipsius officium pertinent faciatis, recepturi ab eo pro nobis et Ecclesia Romana fidelitatis solite iuramentum iuxta formam, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem iurantenti, quod ipse prestabit, nobis de verbo ad verbum per eius patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantocius destinetis. Alioquin eadem electione rite cassata, inhibeatis auctoritate nostro Capitulo supradicto, ne ad electiorem vel postulationem aliquam de Preposito in Ecclesia ipsa procedant, cuius provisionem nobis specialiter reservantes; decernatis auctoritate predicta irritum et inane, si secus contra reservationem huiusmodi fuerit attemptatum; quicquid super hiis egeritis; vestris litteris harum seriem continentibus, absque more dispendio, nobis fideliter intimantes. Datum Viterbii IIII. Nonas Julii. (Pontificatus nostri) Anno secuudo.

(IV. Kelemen pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 287. l.)


96/181