Clemens Episcopus etc. dilecto filio Stelibano Colocensi et Bachiensi Electo, salutem etc. Colocensi et Bachiensi Ecclesiis, que auctaritate Apastolica suut unite, pastoris solatio destitutis, dilecti filii Capitula earumdem Ecclesiarum per viam compromissi ad provisionem ipsarum Ecclesiarum unanimiter procedentes, te tuuc Capellanum nostrum et Posoniensem Prepositum, Bononie litteratum studio insistentem, in ipsorum Ecclesiarum Archiepiscopum et pastorem concorditer elegerunt. Licet autem; presentato nobis decreto electionis huiusmodi, procedere intenderemus ad examinationem ipsius, quia tamen quorundam Canonicorum earundem Ecelesiarum litteras recepimus continentes, quod ante electionem ipsam quedam alia in eisdem Ecclesiis de Magistro Demetrio Archidiacono de Bors in Ecclesia Strigoniensi celebrata fuerat electio, in cuius fraudem et preiudicium postmodum ad secundam electionem de te extitit de facto prima non cassata processum, nos volentes in hiis cum debita maturitate procedere, ut examinata veritate, unicuique ius suum servaretur illesum, festum Beati Nicholai proxitno preteritum terminum peremptorium duximus prefigendum, ut quicumque vellet huiulmodi primam electionem defendere vel aliam impugnare, compareret per se, vel per procuratores ydoneos coram nobis. Cumque predicto elapso termino nullus se nostro conspectui presentasset, qui vel electionem, que dicebatur, vel forsitan fingebatur facta de dicto Demetrio, prosequeretur, vel reliquam impugnaret, nos electionem de te, ut premittitur, factam examinavimus diligenter; et tandem dum nos ad persone merita referremus, considerationis nostre sollicitudini fidelis memoria obtulit, qualiter tu dudum tempore felicis recordationis Urbani Pape predecessoris nostri, a Zagabriensis Ecclesie tunc vacantis. Capitulo postulatus, examinationis discussionem sollicite subiisti, et licet in huinsmodi examine in litteratura fueris inventus et extimatus ydoneus, nichilominus postmodum studio moram Bononie extunc continuando vacasti; propter quod non indigne presumimus, sed et verisimiliter credimus ez tanti successu temporis in studii labore transacti, non in otii torpore deducti, tue scientie plurimum accrevisse. Illud etiam de nostra memoria non abolevit oblivio, quod licet predecessor ipse postulationem huiusmodi propter defectum dumtaxat etatil tue non duxerit admittendam, idem tamen predecessor attendens, quod tu nobilitatem generis morum honestate nobilitans, et etatem ipsorum maturitate preveniens defectum huiusmodi virtutibus redimebas, Apostolica tecum auctoritate dispensaus concessit tibi, ut ad Episcopalem, Archiespiscopalem, et quamcumque aliam posses eligi dignitatem, teque eligibilem de plenitudine potestatis reddidit, defectu non obstante predicto. Et quamquam eodem predecessore morte prevento littere super huiusmodi dispensatione confecte bullate non fuerint, nos tamen, prout Domino placuit, postmodum ad apicem Summi Apostolatus assumpti, quod taliter per predecessorem ipsum circa dispensationem eandem factum fucrat, de quo nobis constitit, approbantes tibi super hoc litteras Apostolicas duximul concedendas. Hec igitur provide attendentes, et sperantes, quod tu post predicti tempus exami nis non solum moribus et scientia creveris, sed et alias de virtute profeceris irt virtutem, electionem de te factam, quia eam invenimus canonice et de persona idonea celebratam, de fratrum nostrorum consilio confirmantes, te memoratis Colocensi et Bachiensi Ecclesiis in Archiepiscopum prefecimus et pastorem, sperantes firmiter, quod actus tuos, illo dirigente, qui novit, et regimen tuum in eisdem Ecclesiis co prosperum faciente, qui potest, per tuum ministerium spiritualiter et temporaliter status exaltabitur earundem. Quocirca mandamus quatenus iniunctum tibi onus humiliter et devote suscipiens, sic illud sollerter exerceas, quod tandem villicationis tibi comisse redditurus tremendo Judici rationem, talenta credita duplicata ei, que credidit, representes, sicque super gregem cure, tue creditum sollicitas studeas custodire vigilias, quod una cum ipso merearis, eodem veniente sponso, ad paratas ipsius agni nuptias intriore. Datum Viterbii III. Idus. Decembris. (Pontificatus nostri) anno secundo. -
(IV. Kelemen pápa Regestáiból, Theiner id. m I. k. 291. l.)