Gaudemus, sicut innatac carnis et sanguinis requirit debitum, pater reverende et domiue carissime! de vestris jocundis successibus et salute, referentes immensas grates Vestrae Serenitati, quod nostra desideria tali solamine dignemini frequentare. Nos quoque, quia per Dei gratiam sanae sumus, hoc ipsum vobis in gaudium nuntiamus. Gratulamur etiam in his, quac grata vobis sunt, scilicet de impraegnatione nostrae sororis carissimae, uxoris domini Belae vestri filii, fratris nostri, et quemadmodum petivistis, orari pro ipsa bono animo faciemus; supplicantes in idem, ut et vos pro nobis orari similiter faciatis. Quod autem nuntiastis nobis inquiri a domino et marito nostro carissimo, cur nuntios et legationes carissimae dominae et matris nostrae non libenter recipiat: sine ejusdem requisitioue super hoc vobis brevis sit responsio, quod si eadem domina et mater nostra carissima, quemadmodum vos et alii nostri carnales facitis, dominum nosirum et maritum alloquiorum gratiosis et favorabilibus 163legatiunibus visitaret, scimus equidem veracissime, quod hoc per omnia fore(t) gratum.
(Palacky u, o. 282. l.)