Etsi procul sumus a Vestrae Dilectionis oculis constitatae, excitat cordis nostri memoriam carnalis fidei conjunctio, cujus cursu curritabimus quamdiu vivimus, ignitae caritatis incendio supradictae. Est igitur cordi nobis semper scire de salute vestra et de temporalium circumstantiarum singulis et utinam prosperis successibus. Significantes Vestrae Paternitati in gaudium vice versa, quod nos cum domino et marito nostro carissimo ac filia nostra dilecta per Dei gratiam sanae sumus, hoc ipsum vobis et vestris, pater et domine, per omnia exoptantes.
(Palacky u. o. 282. l.)