Merito filiae cor scinditur in dolores, cum se videt materni affectus desiderabili gaudio desolatam. Ad instar ejusdem, domina et mater carissima! scisso corde tradimur in lamenta, et ad Dei misericordiam suspiria mittimus, lacrymas effundendo pro eo, quod nos videmur ex materna pietate vestra cadere in contemptum, consideratione habita in dilectionis respectum, quem habetis ad alios pueros vestros et consanguineos evidentia tam favorabili cum effectu; quod non dicimus invidendo, sed potius infortuniorum nostrorum injurias detestando, que etiam nos aliquando induxerunt, quod vobis pro dulcibus amara scripsimus, quibus tamen filialis amoris reverentia non consensit. Quid enim displicet materno affectui in filia solemni conjuge decorata, quem tota ipsius parentela in gloriam elevat et sublimat? Ah, cogimur iterum maternas injurias deplorare, quod nullum adhuc de affinitate nostri aliquibus beneficiis honorastis, ut saltem cognovissent vos matrem in nobis exule filia veneratam; cum tamen fama publica vos coronet, quod etiam benefacitis extraneis et ignotis. Dicamus ergo hucusque nostram in hoc inprudentiam puerilem arguistis. Sed hoc modo projiciatis, domina reverenda! praetendentes, quod modo adolevimus, et vestras despectiones naribus sapimus ubertatis; et nolite amplius contemnere vestram filiam exilio deputatam. Sed hoc possumus forte potius ascribere culpae nostrae, quam Deus in nobis exigit flagellari, quam quod maternae dilectionis contemtum cum gravi contra nos lacrymarum discordia disputemus. Petentes, quatenus adhuc circa nos vestrae pietatis viscera non tepescant; quia si secus fieret, cogeremur eligere vice 165vestra, qui aequo libramine filios et filias in se non despicit, confidentes, quod etiam nos sperantes de sua gratia non dimittat.
(Palacky u. o. 281. l.)