Bela Dei gracia Rex Hungarie etc. vniuersis Christi fidelibus presencium inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum nos ad provisionem et vtilitatem Monasterii Ecclesie Beate Virginis de Insula Rebio cum fauore inuigilare velimns, quandam terram nomine Vj-Bech vocatam, cum palacio super eadem existenti, dicto Monasterio de Insula duximus conferendam. Sed quia de ipsius terre qualitate et quantitate ad plenum nobis non constabat, misimus ad dictam terram Prepositum Budensem, et Magistrum Ambrosium, Comitem Capelle domine Regine charissime consortis nostre, dilectos et fideles nostros; qui postmodum in suis literis nobis rescripserunt, quod ipsa terra vacua esset, et vicina terre ipsius Monasterii Jenew vocate, et eandem cum palacio in ipsa terra existenti, predicto Monasterio statuissent de precepto nostro et mandato. Nos itaque assignacionem ipsius terre factam per Magistrum ac Prepositum predictum, et Ambrosium Magistrum prefatum, ratam habentes atque firmam, ipsam terram, quemadmodum Magister ac Prepositus, et Magister Ambrosius prefati assignauerunt eidem Monasterio Beate Virginis, dedimus, contulimus et donavimus perpetno possidendam. Datum anno ab Iucarnacione Domiui M° CC° sexagesimo octavo.
(Régi hiteles másolat után.)