Nos Wgrinus filius - - Banus de Sceurin ex dilecciune (Bele) Dei gracia Illustrissimi Regis Hungarie significamus vniuersis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in salutis Largitore. Quoniam - - dominos virtutum dono decoratos suis subditis et seruientibus munerabiles necessario esse oportet et fauorabiles, et maxime illis, in quorum fuit cordibus fidelitas sibi visa manifesta, et in omnibus causis fortune suum caput pro suo domino ponere non neglexit. Igitur ea de causa, quia in magistro Dyonisio filio - - de genere Sadan nostro seruienti omne fidelitatis seruicium fuit nobis impensum, et per nos manifeste visum; et quia in omnibus causis fortune pro nobis suum caput, sicut personaliter inspeximus, fuit impositum, concessimus ei dem duas villas Peggen nuncupatas in Comitatu Neugradiensi constitutas vna cum vtilitatibus omnibus ad se pertinentibus 193cum veteri meta, sub qua noster auus et pater ac nos possedimus, pro suis seruicijs fideliter nobis inpensis, sibi et per eum suis heredibus heredumque suceessoribus perpetuo et inreuocabiliter possidendas. Ita tamen, quod si qnislibet nostrorum filiorum ab eodem acquireret (így), cum nostra malediccione auferre non posset; similiter et si quislibet nostrorum cognatorum tam ex nostro genere, quam alius aliquis noster propinguus, sev alienus aliquis requirere ab eodem uel a suis heredibus heredumque successoribus intenderet, nobis uiuente a nostra propria persona requirat; post obitum vero nostri de aiiis nostris possessionibus querere debeat pro Peggen suprascriptis; eo quod magistro Dyonisio predicto pro suis fidelitatibus nobis ab adolescencia sua exibitis libere concesserimus et secure Peggen prenotatas. Datum in Halmas in possessionibus Ecclesie Colochn. (Colocensis), anno ab Incarnacione Domini M° CC° LX° octauo.
(Eredetie a győri káptalan levéltárában.)