Nos vniuersum Gapitulum Albensis Ecclesie Transiluane Beati Michaelis significamus cunctis tenorem presencium inspecturis, quod constitutis coram nobis Luka cum tribus cognatis suis, nomine Kama, Nykon et Olyuerio ex una parte, ex altera uero Andrea, genero ipsius Luka, idem Luka protestando asseruit, quod de uoluntate et consensu prenominatorum cognatorum suorum, sicut idem in nostri presencia confessi sunt, predicto Andree, genero suo ac suis heredibus, racione filie sue, quam habet in vxorem, quartam partem 194de empticia terra Chungua uocata, quam possidebat, cum iam dictis cognatis suis contulisset, perpetuo possidendam et habendam, ad eius uoluntatem super ipsa quarta parte exequendam, siue dandi aut uendendi, uel testandi. Vt igitur huius rei series irreuocabiliter robur perpetue firmitatis obtineat, presentes dedimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Nicolao Preposito, Alberto Cantore, Andrea Custode, magistro Casmerio Decano existentibus. Datum anno Domini M°. CC. sexagesimo octauo.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. 89. 1)