A. B. C.
Capitulum Ecclesie Geuriensis vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Vniuersorum noticie tenore presencium declaramus, quod constitutis in noscri presencia Comite Erney, Comite Syke filio Leonardi de genere Opour pro se et generacione sua ab una parte, Chama filio Latibur de Zaka, Syxto Decano Posoniensi ex altera, iidem Erney et Syke Comites proposuerunt, quod Saulum et tres filios suos, Solduz scilicet, Benedictum et Johannem, jobagiones dieti Chama; item Isaak, Abraham, et Jacobum, filios Hythus, Paulum filium Ysip, jobagiones Capituli Posoniensis de villa Apka; de quibus tres personas, Saulum videlicet, Ysip et Hythus antectictos, dum adhuc nec uxores, nec heredes haberent, dictus Comes Syke, recipiens ab eis decem marcas, sicut partes retulerunt, donauerat libertati, ipse Comes Erney fecerat impadiri, et in presencia Comitis Stephani Vicejudicis Curie domini Regis repetebat tanquam suos hereditarios libertinos, et postmodum ex permissione prefati Comitis Stephani ad talem composicionem et concordiam, mediantibus et reformantibus viris ydoneis, deuenerunt, prout per litteras ipsius Comitis Stephani nobis constitit euidenter, ut prenominati Saulus et filij sui, filius Ysip et filij Hythus soluerent dicto Comiti Erney coram nobis in festo Beati Johannis Baptiste duodecim marcas, decem pensis pro marca computatis, et sic perpetua libertate fruerentur. Quo termino adueniente predicti Syxtus Decanus et Chama soluerunt ipsi Comiti Erney coram uobis tredecim marcas et dimidiam, decem pensas pro marca computando, 203duodecim marcas scilicet racione predictorum Sauli et filiorum suorum, racione filiorum Hythus et filij Ysip prefatorum, marcam uero et dimidiam pro Benedicto filio Ysip antedicti; qui Benedictus tempore presentis litis presens non fuerat, prout partes recitarunt, vt si redierit, seu ubicnnque manere uoluerit, perpetua gaudeat libertate. Quibus receptis idem Comes Erney omnino contentus, vna cum eodem Comite Syke coram nobis reiquerunt predictos Saulum et filios suos, filios Ysip, et filios Hithus suprascriptos in hac parte expeditos, et vniuersaliter absolutos, vt ipsi et tota ipsorum successiua posteritas liberam ubicumque uolierint (így) manendi habeaut facultatem; assumentes, ut quicunque ipsos, seu heredes eorum racione libertatis sue impeteret, ipsi Erney et Syke Comites ac heredes ipsorum expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis. Vt igitur presens libertas salua et inconuulsa in perpetuum obseruetur, presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M° CC° LX-mo nono. Chepano Preposito, Jurkone Cantore, Hectore Custode Ecclesie nostre existentibus.
(A pozsonyi káptalannak ugyanazon évi átiratából, mely őriztetik a pozsonyi káptalan országos levéltárában, Capsa XIV. Fasc. 1. Nr. 7. Knauz Nándor.).