Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Deo propicio nobis ad Regni solium sublimatis matister Thomas Prepositus Hantensis, noster clericus specialis, ad nostram accedens presenciam nobis humiliter supplicauit, ut quandam terram Castri Musuniensis Nulos vocatam, quam ab merita seruiciorum suorum dominus Rex karissimus pater noster eidem contulerat, collacionem antedicti karissimi patris nostri ratificando sibi eciam nunc conferre de nostre gracie plenitndine dignaremur. Et licet idem magister Thomas propter multiplicia seruicia et fidelitatis opera kariasimo patri nostro, domino Regi felicis memorie, et pariter nobis exhibita apud nostram Magnificenciam maiora mereretur, quia tamen auper collacione eiusdem terre priuilegium ipsius patris nostri, quod propter anticipacionem mortis eiusdem domini Regis non potuit impetrasse, nobisque de quantitate et qualitate eiusdem terre; et vtrum sine magno grauamine ipsius castri eandem nobis conferre liceat nec ne, veritas non contrabat; peticionibus ipsius magistri Thome condescendere atteudentes, fideli nostro B. Abbati Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, vt prenominatam terram cum suis vtilitatibus memorato magistro Thome statueret, et circumstancias metarum nobis rescriberet, nostris dedimus liiteris in mandatis. Qui quidem nobis rescripsit, predictam terram Nulos ad decem aratra, et supra ipsarn viginti quinque vineas invenisse, et ipsi magistro Thome eum suis vtilitatibus nullo contradictore existente, sicut nostram mandatum habuerat, statuisse 236sub metis et terminis infrascriptis. Considerantes igitur fidelitates et obsequiosa merita eiuadem magistri Thome, Corone Regie exhibita fideliter et impensa, benivolencia Regia circumspecte, propter que ampliori remuneracione fuerat refouendus, iam dictam terram Nulos cum omnibus suis vtilitatibus, vineis et pertinenciis, prout predictum castrum possidebat, ab eodem castro penitus exhimendo es Regia munificericia contulimus, donauimus et tradidimus ipsi magistro Thome perpetuo et irrevocabiliter possidendam, concedentes eidem ex gracia apeciali, vt eandem tenendi seu conferendi inter viuos aut in morte iuxta sue libitum voluntatis liberam habeat facultatem. Mete autem dicte terre, prout in litteris supradicti Abbatis vidimus contineri, hoc ordine distinguuntur. Prima meta incipit ab oriente iuxta terram Monasterii Sancti Martini, et vadit cum binis metis ad meridionalem partem iuxta eandem terram Monasterii; et inde ad occidentalem partem ad terram ville Posnem populorum domine Regine; et inde flectitur ad septemtrionem tenendo metas cum populis castri Jauriensis et tauarnicorum domini Regis; exinde venit iterum ad primam metam tenendo binas metas iuxta terram Monasterii Sancti Martini, et hic curaus metarum dicte terre terminatur. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec in poste rum per quempiam in irritum reuocetur, presentes eidem magistro Thome concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, Regni autem nostri anno primo.
(Zsigmond király 1390-ik átiratából, melynek eredetie őriztetik a sz. mártoni főapátság levéltárában.)