Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Matheus aurifaber noster ad nostram accedens presenciam, nobis humiliter supplicauit, vt sibi de terra Salomonis filii Feleh, olim sine herede decedentis, prouidere de benignitate Regia dignaremur, dicens eandem terram in terra ville Zarberyn sitam esse, et per populos dicte ville occupatam detineri. Nos itaque, quia terra seu possessio nobilis hominis sine herede decedentis ad manus Regias deuolui debet, peticionibus eiusdem aurifabri nostri annuere volentes, fidelibus nostris Preceptori et Cruciferis de Alba, vt de ipsa terra, vtrum ips ius Salomonis fuerit, et eodem sine herede decedente absque collacione Regia per populos eiusdem ville sit detenta, ab omnibus comprouincialibus et vicinia diligenter inquirerent, nostris litteris dedimus in mandatis. Qui quidem in fide Deo et Corone debita rescripserunt nobis, eandem terram fuisse hereditariam prefati Salomonis sine herede decedentis, sicut ab omnibus comprouincialibus diligenter inquirere potuerunt, et per populos ipsius ville Zarberin sine racione aliqua esse detentam vsque modo. Volentes igitur peticionibus ipsius aurifabri nostri ob merita seruiciorum suorum nobis fideliter impensorum Regio occurrere cum fauore, Petrum filium Georgij, seruientem nostram, cognita huiusmodi veritate de facto dicte terre, vt ipsam terram Salotnonis cum omnibus iuribus et vtilitatibus suis sub testimonio eorundem cruciferorum de Alba prefato aurifabro nosfro statuat, duximus tranamittendum. Statuta sunt siqnidem per hominem nostrum sub testimonio Cruciferorum 238predictorum eidem Matheo aurifabro sexaginta jugera terrarum simul cum locis vinearum et sessionum nomine juris Salomonis superius memorati nemine contradicente; ostendentibus eisdem nobilibus et alijs populis de Zarberyn, et assumpmentibus, quod si quid plus de terra porcionem ipsius Salomonis contingente imposterum scire possent, id Matheo statuerent supradicto, prout in litteris predictorum cruciferorum de Alba vidimus contineri. Volentes quippe prefatum Matheum aurifabrum nostrum et suos heredes eaudem terram Salomonis cum omnibus vtilitatibus, juribus et pertinenciis suis, quibus idem Salomon jure hereditario dinoscitur possedisse, perpetuo et irreuocabiliter possidere, presentes sibi, et per cum suis heredibus concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno ab Incarnaeione Domini M° CC° septuagesimo, Regui autem nostri anno primo.
(Ezen jogtörténetileg igen érdekes okmány eredetie őriztetik a veszprimi káptalan levéltárában.)