Gaudio magnae consolationis nostri cordis desideria inflammantur, quotiescunque de salute veatra et aliis vestris prosperitatibus renovatione literarum vestrarum sedula visitamur, hoc ipsum nos et nostros comitari Vestrae Dominationi jocundis animis nuntiantes. Verum quia patet relatione scriptorum Vestrorum de infortunio carissimi fratris nostri domini M., ne videamur Vestram Dilectionem offendere, nec non petere pro eodem, sicut in prieribus literis nostrum vobis aperimus animum, suppliciter insistentes pro ejusdem pace et commodo reformandis. Verumtamen Vestra Serenitas animadvertat perspicacius, quid aliud quam quod potest, augustiato injuriose restat agere, cum implorans humiliter gratiae debitum nequeat adipisci. Propter quod non miremini, si compulsus aliud cogatur facere, quam vobis sit placitum et sibi expediens. Quia hoc est poetico turbatus corde foraitan: Est quodam prodire tenus, si non datur ultra.
Igitur mater et domina! clementiae Vestrae bonitas Vestrum compescat animum misericorditer in praescriptis, quia fortius saepius fastigium post prospera excidium praetendit, ut hunc quem modo fortuna mobilis defraudavit, conversa faciliter, lacrymantem efficere poterit jocundari.
(Palacky u. o. 283. l.)