Amator pacis, Rex pacificus et aeternus filios sanctae matris Ecclesiae, quos redemptos pretioso sanguine in unitate fidei Catholicae counivit, etiam in caritatis dilectione mutuaeque pacis observatione disposuit atque voluit esse unnm, ut idemtitatem fidei idemptitas sive unio concordiae sequeretur, et eos, quos una conjunxit fides mentium, dissensus non divideret actionum. Et certe quidem, licet ad tanti dispositoris exemplar pacem diligere et servare teneantur singuli Christiani nominis professores, tamen hos, quos Divina 242providentia in dignitatem archae locavit Regali diademate insignitos, decet tanto amplius fore pacis et concordiae zelatores, quanto se cognoscunt honoris et sublimitatis apicem altius conscendisse, ut ab ipsis tamquam a lucernis suprapositis, pacis et justitiae lumen refulgeat, et eorum concordia personis inferioribus imitationis transeat in exemplum. Eapropter acuta consideratione pensantes, et in pectoris nostri archa diligentius revolventes, quod ex Divina clemeutia Regni et terrarum gubernacula teneamus, in throno Regio collocati, ne lumen pacis, quo lucere debeamus aliis, tenebrae sint, cum domino St(ephano), Serenissimo Rege Ungarorum, cum quo tam consanguineitatis quam affinitatis fibula in amicitia nos connectit, et alterutrum nos invitant ad concordiae unionem, pacem plenam et perpetuam promittimus observare, quam per nos vel per nostrus nullo umquam tempore aliqua dissensionis corruptela discidii zizania violari volnmus aliquatenus vel corrumpi. Et ut haec quidem pacis foedera possent personis intermediis fortius couniri: ecce nobis et praedicto Rege St. in insula juxta Pozonium et Potinburch pariter constitutis, in octo personas, quibus arbitrandi plenariam dedimus facultatem, per nos hinc et inde exstitit compromissum, talibus tamen conditionibus interjectis. stb.
(Palacky u o. 301. l.)