Magno gaudio, magna consolatione cor nostrum extollitur in laetitia, quia vestri favoris et benivolentiae gratia nos filialiter contemplando, visitatione literarum vestrarum et nuntiorum consolamini frequentia salutandi, pro quo vobis in plenum regratiari non possumus, fili care; gaudentes super omnia de vestris prosperitatibus et salute, de quibus lactamur tamquam de propriis teste Deo. Sciat etiam Vestra Dilectio, quod dilecta filia nostra, vestra conjux, per Dei gratiam convaluit aliquantum, excepto hoc, quod in uno dolet latere, et vestra visione una nobiscum exspectat cum desiderio refoveri. Nos itaque considerantes animadversione sollicita vos vinctos amoris unione alterius ad alterum plenitudine sincera gaudere in mortem et mori: proinde jam amplius in gaudio nos delectat (igy). Super omnia supplicantes, ut pro amore ejusdem carissimae vestrae conjagis, nostrae quoque dilectionis intuitu, hac vice vestram nobis desideratam praesentiam qnantocius offeratis.
(Palacky u. o. 269. l.)