(S)tephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum contra Regem Boemie armatam miliciam mouissemus pro nostra et Regni iniuria propulsanda, ibique Diuina opitulante clemencia contra eundem Regem Boemie nobis victoria celitus arrisisset, ac demum in Regnum eiusdem Regis Boemie destinassemus quandam nostrorum militum legionem; eisdem sub castro Bruno preliantibus laudabiliter, inter reliquos Pouca filius Moghud de Garna in Comitatis Trinchiniensi occubuit fideliter dimicando. Nos igitur attendentes, quod hij qui in acie pro patria moriuntur, uiuere intelliguntur per gloriam, uolentes eiusdem Pouce obsequia graciosa in suis superstitibus et posteris benignitate Regia compensare, ad supplicacionem nichilomiuus Moghud patris eiusdem Pouce, ipsum Moghud et filium eius, cum terris ipsorum, in quibus actenus resederunt, Lyzko et Guarna uocatis, exemptis a castro Trynchiniensi in numerum seruiencium Regalium sub metis autiquis, sicut ante pacifice possederunt, duximus transfferendos. Vt igitur huius nostre concessionis series irretractabiliter perseueret, presentes ipsi Moghud et Michaeli filio suo concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Prepositi Orodieusis, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo primo, Regni autem nostri anno secundo.
(Eredetie a Nemzeti Muzeum kézirati gyüjteményében.)