Grande scelus, nefandum crimen et detestabilem perfidiam, per Stepbanum Regem Ungariae in Christianum populum perpetratam, ad aures vestras deferimus cum querela, utpote ad eorum, qui Christiani Principes estis, et qui merito ad compassionis dolorem excitari debetis ex traditione filio rum Sanctae Matris Ecclesiae et jactura nominis Christiani Ecce enim cum eodem Rege St. treugas nunc a festo Beati Galli usque ad festum B. Martini, et abinde per duos annos continuos duximus statuendas, quae ad stabilem observantiam earumdem tam nostris quam ipsius, quam etiam Archiepiscoporum, Episcoporum et Baronum in terris utriusque nostram morantium literis vel promissionibus fuerant stabilitae, interpositis corporalibus fidei sacramentis vicibus repetitis, et authenticis privilegiis super eo praestitis hinc et inde. Sed ipse Reg St., cujus stabilitas est, esse instabilem, et fides, perfidiae deservire, sicut patet ex operum argumentis, non renunciatis treugis, nobia non diffidatis, nobis non praemunitis, nobiaque nil tale timentibus, sed de partibus Karinthiae, Carnioliae, et Marchiae, ubi quosdam infideles nostros, qui se contra nos in rebellionem erexerant, ad nostrae retraximus dominium potestatis, sub treugarum praetextu secure versus Austriam dirigentibus iter nostrum, spicula non ultra dissimulans perfidiae, quae etiam iu suis parentibus exercuit aliquando, fidem datam violans, promissiones irritans, concessa privilegia vilipendens, dictam terram nostram Austriae fraudulenter invasit, in ipsa proh dolor per Comanos et alios infideles Christi effundens profluvium sanguinis Christiani. O quis Christianus Princeps digne non compatiatur? O quis Catholicae religionis zelator menito poterit non dolere? quod manus barbara, manus canina, in locis diversis 260sacram pedibus conculcavit eucharistiam, sacerdotes tormentorum affecit martyriis, devastavit eccleaias, sanctuaria profanavit, virgines et juvenes abduxit captivitati perpetuae redigendos et nocenter effudit sanguinem innocentum, non parcens conditioni, sanguini, sexui vel aetati. Quare profecto vos rogamus attentius et hortamur, ut velitis, si non nobis, saltim Christianis, quorum sanguis effusus est in creatoris contumeliam, condolere. Adhaec etiam, ut immanitas criminis vos ad compassionem excitet ampliorem, ad id vestrae discretionis acclinetis acumen et interiores cordis oculos diligentius convertatis, quod si nos, quod absit, qui murus vester sumus contra perfidas nationes, corruerimus, et paries nostrae potentiae fuerit perforatus, vos de cetero sciatis consimilis jucturae periculo subjacere; nam sicut describit auctoritas, „Res tua tunc agitur, paries cum proximus ardet,” quoniam mala vicina et imminentia, si eisdem non tempestivs remediis obvietur, laedere ac nocere facilius consueverunt. Ut igitur formam privilegiorum super treugis hujusmodi confectorum, quam ad noticiam domini Papae, Cardinalium, Archiepiacoporum, Episcoporum et omnium Christianorum deferre volumus, ut nostram innocentiam et inauditam injuriam nobis factam audiat totus mundus, atque etiam ut singulas conditiones, quibus treugae eaedem sunt vallatae, plenius cognoscatis, ecce vobis de verbo ad verbum transscriptum mittimus eorumdem, sigilli nostri munimine roboratum.
(Palacliy, Über Formeibücher, 275. l.)