Vestri nobis retulerunt nuntii, conquerentes ex parte vestra de carissimo fratre nostro; cujul etiam scripta et nuntium recepimus, conquerentem nobis cum lacrymis, quod omni affectu et desiderio cordis plenae fidelitatis et constantiae vobis potius quam alicui alteri usque in mortem paratus servire numquam desisteret, dummodo in suis angustiatus necessitatibus, quae proh dolor! multae et magnae sunt, vestro favore et auxilio foveatur. Et quia hoc hactenus sibi defuit circa vos, quid aliud restitit anxiato, nisi ut se reciperet, ubi posset utcumque vitam inopem defensare. Igitur afflictum non culpando, qui sanguis et caro vestra, potius sibi compati dignemini misericordiae visceribus, quam persequi et conqueri de eodem. Placeat Vestrae Dilectioni carissimae supplicantes nos exaudire favorabiliter de eodem, et placato animi vestri gravamine, ipsum, ut praemisimus, ad vestra velitis obsequia revocare, juxta proverbium sapientis: iguotum tibi tu noli praeponere notis. Sic igitur assit sibi revocato vestra benignitas, ut carissimae dominae et matris nostrae, ac aliorum nostrorum et vestrorum carnalium per vestram industriam graciae reformetur. His enim bonis operibus honor et gloria clarescet lucidius famae vestrae, nobis quoque numquam possetis gratius beneficium exhibere. Cogimur etiam imputare vobis amicabiliter, quod nos salutationis et visitationis vestrae inmeritas facitis sine causa: sed regratiamur affectuose carissimae sorori nostrae, vestrae conjugi, quae salutando nos amicabiliter per suas litteras visitavit.
(Palacky u. o. 284. l.)