Dilectioni vestrae, soror carissima, sincerissime regratiamur, quod nos vestris literis et nuntio dignata estis affectuosissime salutare, de nostra salute et filiae nostrae carissimae sospitate congaudentes. Gaudemus et nos de salute mariti vestri carissimi atque vestra bona fide; petentes, soror carissima, ex parte vestra hoc nobis concedi pro magno beneficio et amore, ut omnibus persuasionibus et precibus, sicut potestis, inducere dignemini maritum vestrum et dominum, ut compassus afflictionibus carissimi fratris nostri, promtum et paratum ad sua se exponentem obsequia et mandata, revocare dignetur favorabiliter, complectendo potius eum, quem carnis et sanguinis debitum sibi stringit; maxime, cum ex hoc illustretur famae suae titulus longe lateque ampliori gloria et honore. Nos quoque, quamdiu vivimus, vobis et sibi ex hoc singularibus volumus beneficiorum meritis complacere. Instet igitur vestra bonitas, soror carissima, ut procurante vestro suffragio idem frater carissimus noster revocatus, carissimae dominae et matris nostrae ac aliis nostris carnalibus favori et gratiae reformetur.
(Palacky u. o. 284. l.)