(C)apitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis, salntem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Fareasius filius Dezmych, sicut idem dixit, ab una parte, et Jurk filius Pangracij de juxta Reynna ab altera parte coram nobis constituti personaliter retulerunt, quod predictus Farcasius ex permissione filiorum suorum de possessione sua hereditaria, terram quantitatis duorum aratrorum ad partem meridionalem metis et terminis separatam, prefato Jurk, Schente, Gregorio et Nicolao fratribus eius octo marcis receptis plenarie ab sisdem, uendidit et assignauit perpetuo et pacifice possidendam. Cuius quidem terre mete hee sunt. Prima uidelicet meta est incipiendo a fluuio Reynna a parte 271meridionali in spacio duorum amplexuum ad quendam fontem; exinde itur per binas metas in decem locis existentes uersus orientem ad quandam vallem Galnasuelg uocatam, et reflectitur in eadem valle ad partes meridionales, iu cuius vallis fine sunt due mete abhinc per duplicatas metas in decem locis erectas, currit ad occidentem iterato ad aquam Reynna, circa quam est meta finalis, iuxta portum Orev nuncupatum a parte septemtrionis, sicut partes exposuerunt. In cuius rei testimonium et memoriam presentes literas ad peticionem et nstanciam utriusque partis concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Bogezlay Lectoris Ecclesie nostre, anno Domini M-° CC-° septuagesimo primo. Reuerendo in Christo patre domino Paulo Episcopo nostro, magistro Fauo Preposito, Paulo Cantore, Rugos Custode existentibus.
(Eredetie a b. Wesselényi család levéltárában. Közli Szabó Károly.)