Gregorius Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio nostro ... Regi Ungarie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Habes, fili carissime, unde humiliato apud Dominum spiritu et corde contrito in vocem exultationis et confessionis erumpas, ut exultes in ipso, et eius circa te immensa beneficia fatearis: ipse namque tibi donavit tantis oriri natalibus, immensis habundare divitiis, et primogenitum concedere Regie predestinavit Excellencie successorem. Ipse clare memorie patre tuo de hac luce subtracto, te in aunis iuvenilibus constitutum ad paterni solii culmen secundum omnipotentiam sue virtutis erexit. Quid igitur retribues Domino pro tantis, que tue tribuit iuventuti? profecto si paternis aurem inclines affatibus, si pio patri de tua salute sollicito et eius s alutaribus monitis acquiescas, Regnum tuum ab ipso, per quem datur regnare Principibus, recognoscens, ad eum, a quo bona cuncta procedunt, omnia tibi collata beneficia referes. Illi iuventu tis tue primitias offeres, ad ipsum fortitudinem tuam custodies, et residua vite tue tempora in continuatione salutaris propositi, et piorum prosecut ione ope rum devovebis favendo Ecclesiis, ipsarum libertates et iura, nec non et ministros Dei, personas ecclesiasticas confovendo. Hec enim tibi annos rite producent, hec dierum longitudinem ministrabunt, hec firmabunt procul dubio thronum tuum: hiis itaque ab annis teneris tumm animuum imbue, hiis informa, talibus assuesce, ut per consvetudinem mores fiant, nec perverti possint amplius conversa quodammodo in naturam: ad quod Serenitatem Regiam monemus et hortamur in Domino, sano nichilominus tibi consilio suadeutes, quod etiam consiliarios et alios familiares tibi assumere studeas, qui te in semitas mandatorum Domini dirigant, non perversis suggestionibus a via rectitudinis abstrahant, nec exemplis detestandis abducant, tuum statum pacificum diligant, tuos subditos foveant et sua lucra in alienis dispendiis non venentur qui erga tuam et carissime in Christo filio nostre ... Regine Ungarie Illustris, consortis tue, carissimi in Christo filii nostri C. Regis Sicilio nate personas fidelitate ac devotione debita polleant, sincero affectu serviant et consilii maturitate clarescant. Decet siquidem circa tuam et ipsius Regine custodiam sollerter intendere, ipsamque ob claram generis sui prosapiam, ob singularem sui generis claritatem, et tanti Principis, sui genitoris, obtentu, cuius virtus emiuet, cuius probata strenuitas evidentia probationis experimentalis elucet, iuxta tantarum circumstantiarum exigentiam singulariter honorare, ut eiusdem Regis animus tibi vinculo tante affinitatis astrictus, toti Regni tuoet ipsius incolis proinde fortius astringantur. Nos autem zelantes etiam temporaliter prosperum statum tuum, ad ipsius conservationem et promotionem in tuis oportunitatibus Magnificentie Regie promptitudinem Apostolici favoris offerimus, et ob hoc ipsam tam affectuosis monitionibus prevenimus volentes ut ad nos et tuam matrem, Romanam Ecclesiam, cum omni fiducia et securitate recurras, que tibi oportuna fuerint, cum habundantia paterne dulcedinis, quantum cum Deo poterimus, percepturus. Et ecce, ad tui favoris augmentum venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis et Episeopis, ceterisque Prelatis Ecclesiarum, nec non Comitibus, Baronibus et aliis Magnatibus Regni tui affectuosas pro te litteras destinamus, ipsos ad exhibendam tue Celsitudini affectionis et devotionis debitum, tibique constanter et fideli consilio et auxilio - - - - commoditatibus assistendum efficaciter et multipliciter exhortantes.
(Theiner, Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, I. kötet, Róma 1859. 304. l.)