Nos Magister Theodoricus significamus omnibus, quibus expedit per presentes, quod de consensu nostre consortis et filiorum nostrorum, terram nostram Koy nocatam, concessimus hospitibus, causa commorandi venientibus, tali tenore libertatem eisdem ordinando: Quod quinquaginta iugera terre arabilis ad quamlibet mansionem condonando; et pratum, sylvamque eisdem sufficientem, et riuulum eundem, exceptis duabus piscinis, possint libere piscari. Item in reuolucione quarti anni a die sui aduentus in festo Sancti Michaelis quelibet mansio pro terragio dimidium fertouem annuatim soluere teneatur. Item ab eodem tempore annuatim quelibet mansio denarios cxercituales vnum pondus iu festo Sancti Georgii soluere teneatur. Item in Nativitate Domini hospites eiusdem uille portabunt pro muneribus vnum pecudem pascualem valentem vnum fertonem, et cereuisiam cum vase coutinente tres tinas, duos panes, et vnam gallinam de qualibet mansione. Item de insta decima eorum unum pondus, quelibet mansio annuatim nobis soluere debeat.Ceterum Herbordum pro villico habeant, quamdiu fuerit ibidem conuersatus, et suam curiam sine debito libere possidebit. Post decessum vero vel recessum loco eius alium, quem voluerint ex ipsis, debeant ordinare, bonaque ipsius possit vendere eadem libertate. Item omnes causas ibidem exortas eorum villicus iudicabit, excepta causa furti, homicidii, et violencie, quam cum nostro homine iudicabit, duasque partes judicij nobis exigendo, terciam vero villico relinquendo. Item si voluerint eeclesiam edificare, liberam habeant facultatem, et sacerdotem, quem assumere voluterint, teneantur. Nec hoc pretermittimus, quod quicunque voluerit abire, (ob) tenta licencia, saluis rebus suis possit recedere clara luce. Item quicunque sine heredum solacio decesserit, bona ipsius cuicunqne voluerit, relinquendi liberam habeat facultatem. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio. Vt autem hoc factum ratum, et firmum perseueret, et ne a posteris possit revocari, presentes litteras concessimus, sigilli nostri munimine roboratas.
(Eredetie a szepesi káptalan levéltárában. Hatvani Mihály.)