Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie. Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod magister Petrus Comes Supruniensis et Sümeghiensis dilectus et fidelis noster ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis privileginin nostrum primo anno Regni nostri super possessione Scynce vocata confectum, non rasum, non cancellatum, non abolitum, nec in aliqua sui parte viciatum; petens cum instancia, ut collacionem de ipsa possessione Scynce tunc sibi factam ratificare, et de novo ipsum priuilegium dignaremur confirmare. Cuius tenor talis est.
Ladislaus D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV, László király 1273-ki privilegiuma, mint fenebb 9. sz. a. 23. l.)
Nos itaque eiusdem Magistri Petri justis peticionibus annuentes, gestantesque coram nostre Maiestatis oculis inconcussam fidelitatem suam et gratum obsequium, quod nobis specialiter eotum exhibuit, quando nos et domina Regina, mater nostra charissima, per Henricum Banum et alios sibi adherentes; Corone Regie utique infideles, detenti fuimus apud Budam, ac demum in conflictu babito circa villam Fuen contra eosdem infideles, in quo quidem prelio ipse magister Petrus in facie sua maximam plagam sustinuit, ubi idem Henricus Banus per sepe dictum magistrum Petrum in prelio victus vitam finivit ignominiose in infidelitate manifesta, collacionem eandem ex certa sciencia et Baronum nostrorum consensu ratificando presentibus confirmamus firmitate perpetuo duraturam, ita quod presens ipsius priuilegium innouacio collacionis prioris, irretractabile sit omnino, posteris nostris sub interminacione paterne malediceionis iuhibentes, ne contra collacionem huiusmodi aliquid presumant, attentare, priuilegiumque sub nostra bulla cerea super ipsa possessione Scynche Johanni filio ejusdem Herrici, tunc Comiti Supruniensi traditum eo tempore, quo dictus magister Petrus per suos emulos in persecucione positus fuit, et de domo Regia effugatus, auctoritate presencium tamquam vanum, cassum et irritum revocamus; ita ut ubicunque tam in judicio, quam extra fuerit presentatum, viribus careat; et nullius firmitatis reputetur, sicut revocatum et robore destitutum. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti, Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, eiusdemque loci Comitis perpetui, aule nostre Vice Cancellarii, et Prepositi Budensis, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, secundo kalendas Januarij, Regni autem nostri anno tercio. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi, aule domine Regine consortis nostre charissime Cancellario, Timotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi; Dionysio Jauriensi, et Petro Transylvano Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Rolando Palatino, et Judice Cumanorum, Erney Bano Judice Curie nostre, Matheo Vojuoda Transyluanie et Comite de Zonough, Egydio Magistro Tawarnicorum, Nicolao Magistro Dapiferorum, Chepano Magistro Pincernarum Petro Magistro Agazonum nostrorum, Philippo Comite Castriferrei, Ochuz Comite Zaladiensi, Tyba Comite Tolnensi, Salamone Comite Albensi, et aliis quampluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Gr. Széchenyi Ferencz kézirati gyűjteményéből a Nemzeti Muzeumban, I. k. 64. sz. a. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. k. 2. r. 174. l.)