Capitulum Ecclesie Vaciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam magistri Christoforus, Stephanus filius Oltman, pro se et pro Alexandro fratre suo, Petrus, fratres eiusdem magistri Christofori, nobiles de genere Petri, pro se et pro omnibus generacionibus suis ex una parte; ab altera vero Comes Stephanus, officialis dominarum sororum videlicet de Insula Monasterii Beate Virginis, nomine et vice ipsarum dominarum, una cum Stephano filio Nicolay de Gemereu homine domini Regis, et cum 47homine nostro ad negocium dictarum parcium deputatis, proposuerunt concorditer coram nobis, quod super terra Oslar uocata in Parochia Pestiensi sita, super qua terra contencio, siue lis coram domino Rege fuisset inter nominatam generacionem et dictas dominas sorores susscitata, mediantibus uiris nobilibus concordassent partes antedicte, et ut firma et perpetua pax semper vigeat et perseveret inter partes, talis diuisio et distinccio prefate terre facta exstitit inter ipsas, presentibus homine domini Regis et homine nostro memoratis, prout nobis ijdem retulerunt. Quod a plaga occidentali pars terre predicte cessit eisdem nobilibus, et toti generacioni eorundem, a parte vero orientali alia pars cessit dominabus prenotatis; que partes terre a meridionali plaga incipiendo et uersus plagam septemtrionalem tendendo, talibus metis et terminis distiuguuntur. Primo ab ipsa parte meridionali incipiendo sunt tres capitales mete et una nova in monte magno, in quo monte est fouea; inde descendit de monte per uiam, et ibi sunt due nove mete; de inde vadit ad finem uille Oslar, et ibi suat due noue mete; hinc descendendo ad pratum, ubi consueuerunt esse paludes, sunt due nove mete; inde transit pratum, et parum per viam transeundo, et asscendendo ad extus ad montem uersus orientem sunt due noue mete; inde descendendo de monte circa uiam sunt due noue mete, et per uiam eundo transit metatim per binas metas ad ortum, in quo sunt fructus; deinde vadit ad terram Apati uocatam, et ibi sunt tres mete, una meta est dictarum dominarum, alia est predictorum nobilium, tercia vero meta est uille Apati antedicte; et ibi terminatur. Preterea dixerunt partes, quod si jobagiones dominarum voluerint sessionem suam unquam transmutare, aut a loco in quo nunc resident, in alium locum voluerint se transferre, prope dictam distinccionem, in qua metarum cursus procedit prefate terre, quantum ad iactum unius magui securis, sedere, seu collocari propyus non deberent. Et ut hec conuencio siue ordinacio et divisio facta perpetue stabilitatis obtineat firmanentum, et ne per aliquem de cetero processu temporis ualeat uel debeat retractari, presentes in testimonium et euidenciam ad frequentem parcium instanciam, sigilli nostri munimine contulimus roboratas. Anno Domini M° CC° LXX° quarto Presentibus tum magistro Gregorio 48Preposito, magistro Paulo Lectore, magistro Andrea Cantore, secundo Paulo Custode, et alijs multis ibidem in Ecclesia Beate et gloriose semper Virginis Marie; militantibus, et Deo humiliter famulantibus et devote.
(Eredetie a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)