Ladisiaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex onmibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uninersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum propter cultum Diuini nominis monasterium Sancti Pantaleonis, situm in Insula Danubii, ad peticionem sororum Sancte Katharine de valle Sancte Marie, quia vacuum erat et omnibus bonis destitutum, ipsis sororibns contulissemus, ignorantes de jure et hereditate Dominici, Jacobi et Gabriani filiorum magistri Gabriani extitisse. Quia tamen postmodum per Barones nostros et vniuersos Regni nostri Nobiles constitit euidenter, quod ipsum monasterium cum omnibus possessionibus, populis et suis pertinencijs jure hereditario ad predictos filios magistri Gabriani pertinebat, fidelitatibus et seruiciis eorundem consideratis, que nobis indefesse, cum Regnum nostrum inopinata calamitate opprimeretur, non tam per bellum intestinum, quam per potenciam Regis Boemorum, qui per astuciam sue peruersitatis municiones seu castra Regni nostri occuparat, impenderunt; maxime in expugnacione castri Jauriensis, vbi ijdem fuerunt per ictus lapidum et sogittarum letaliter vulnerati, de consilio Baronum et Regni nostri nobilium predictis Dominico, Jacobo, et Gabriano filijs magistri Gabriani, dictum monasterium cum omnibus possessionibus, populis et aliis pertinenciis restituendum duximus et reddendum; reuocantes collacionem seu donacionem factam per literas nostras vel priuilegium sororibus Beate Katherine memoratis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus literas 80dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus veuerabilis viri magistri Demetrii Prepositi Albensis, domini Pape Capellani et Subdiaconi, aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo CC. septuagesimo septimo, Regni autem nostri anno quinto.
(Robert Károly király 1330-i megerősítő leveléből.)