Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod frater Petrus de Ordine fratrum Predicatorum, de Insula Beate Virginis ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis patentes literas, sub sigillo nostro annuali confectas, petens cum instantia, ut easdem ratas habere, et nostro dignaremur privilegio confirmare. Quarum tenor talis est:
Nos Ladislans Dei gracia Rex Hungarie atb. (következik ugyan IV. László király 1277-ki okmánya, mint fenebb 37. sz. a.)
Nos igitur peticioni eiusdem Petri liberalitate Regia annuentes, prefatas literas de verbo ad verbum insertas, auctoritate presencium duximus confirmandas, duplicis sigilli munimine roboratas. Mete autem ipsius terre, prout in literis Capituli Budensis, sub quarum testimonio per discretum virum magistrum Johannem Prepositum Eccleaie eiusdem, mememoratam dominam Elisabeth sororem nostram charissimam in corporalem possessionem dicte terre fecimus introduci, continentur, hoc ordine distinguuntur. Prima meta incipit 81a parte orientali, vbi dicuntur tres mete esse terree antque separantes, una a terra Neveg, altera a terra Alberth, tercia a terra Tavarnuk; hinc eundo ad eandem meridionalem partem sunt per ordinem quatuor mete; post hoc iuxta unam viam sunt tres mete, una meta terre Vany, alia terre Deed, tercia terre Tarnuk; hinc inter terram Deed et Tarnuk sunt due mete; hinc tendit versus occidentem, iuxta unum monticulum Paczot sunt tres mete, una ville Vossian (vagy Ossyan), alia terre Nicolai, tercia terre Tarnuk; hinc parum procedendo est vna meta terre Nicolai et terre Tarnuk; hinc paulisper procedendo sunt tres mete; una terre Nicolai, alia terre Taxon, tercia terre Tarnuc, et ibi terminatur. Vt igitur huiusmodi donacionis et confirmacionis nostre series robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Thome, in Prepositum Albensem electi, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini 1277., Regni autem nostri anno sexto.
(Cornides kézirataiból. Czech)