Johannes Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri ... Episcopo Waradiensi salutem et Apostolicam benedictionem. Strigoniensi Ecclesia pastoris solatio destituta, dilecti filii Capitulum ipsius Ecclesie, sicut asseritur pro celebranda tutius electione Pontificis convenientes in unum, Spiritus Sancti gratia invocata, dilectum filium Nicolaum Prepositum Ecclesie Transylvane in suum et eiusdem Ecclesie Strigoniensis Archiepiscopum canonice et concorditer elegisse dicitur. Verum licet quondam Benedicto Canonico ipsius Strigoniensis Ecclesie se electum in Strigoniensem Archiepiscopum asserente, ac opponente se huiusmodi electioni Prepositi prelibati, felicis recordationis Innocentius V. predecessor noster huiusmodi electionum negocium pie memorie Adriano Pape, predecessori nostro, tunc Sancti Adriani Diacono-Cardicali, commiserit audiendum, predictis tamen predecessoribus nostris ac eodem Benedicto medio tempore viam universe carnis ingressis, et Preposito prelibato absente in negotio ipso, debitus non potuit haberi processus. Volentes igitur, ut prefatum negotium fine debito quamcitius terminetur, ne tali pretextu prefata Strigoniensis Ecclesia diu remaneat Pontificis regimine destituta, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus Prepositum ipsum ex parte nostra per te vel alium seu alios peremptorie citare procures, ut infra duos menses post citationem huiusmodi personaliter compareat coram nobis in negotio ipso, sicut de iure fuerit processurus, et, si negotium ipsum ad statum perfectionis decernerit, examinationem prout convenit subiturus. Diem vero citationis et formam per tuas patentes litteras tuo proprio sigillo munitas, tenorem 87presentium nichilominus continentes, nobis non differas fidedeliter intimare. Datum Viterbii III. Idus Martii. Pontificatus nostri anno primo.
(Eredeti után Theiner id. m. I. köt. 322. l. Ezen okmány kivonatát lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 2. r. 423. l.)