050. Adám Turóczi Obusk fia, maga és vérrokonai nevében a közösen birt Nógrád (most Hont) megyei Zahara földét az esztergami káptalan előtt bevallja. 1277. máj. 3.

A B C

Magister Ladizlaus Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Adam filius Obusk de Turuch pro se et pro Obud fratre patris sui, ac pro Preyezlou filio Kuba cognato suo, sicut ipse dixit, coram nobis constitutus, confessus est, quod ipse et cognati sui predicti, quandam terram eorum communem Zahara uocatam in Comitatu Nogradiensi sitam, commetaneam terre Dominici Comitis, filij Nicolai, similiter Zahara uocate, uendiderint eidem Dominico Comiti, et ipsius heredibus pro decem marcis argenti, perpetuo possidendam; et quod ipsas decem marcas ab eodem Dominico Comite, plenarie accepissent. Et sicut partes predicte, videlicet Comes Dominicus et Adam nobis dixerunt, cursus metarum eiusdem terre talis est, quod prima meta incipit a septemtrione circa Zohora potoka, et tendit contra meridiem super quodam berch, sub ylice sunt mete, et tenet metas cum Podlosan; inde super 93eodem berch paululum progrediendo uersus occidentem, sub ylice sunt mete, et tenet metas cum ecclesia de Bozouk; demum uadit per viam super eodem berch circueundo (így) contra septemtrionem, circa viam predictam, inter quercus sunt tres mete; de eodem berch descendendo, circa viam sunt tres mete angulares, tenent metas cum Paznano de Chalamya; inde descendit in latere montis vmbrosi, iterato contra orientem, et in fine terre arabilis, inter rubos, sunt tres mete, ibique angulatur; demum tendit uersus septemtrionem, et transit vallem directe ad ylices, et ibi sunt mete, et tenet metas cum Batnr de Nene; inde descendit per terram arabilem, et transit Zahara Potoka asscendendo ad montem, et in latere eiusdem sub quercu sunt mete; inde asscendit ad berch, et ibi sunt mete sub ylice et sub piro; demum per eundem berch circueundo, contra orientem tendit, et ibi sunt mete sub ylice; inde per viam gregum uenit super eodem berch, et reflectitur contra meridiem, et uenit ad metas priores, et tenet metas cum Zahara; ib ique terminatur. In cuius rei testimonium secundum assercionem et iustanciam parcium, presentes nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Sixti Lectoris Ecclesie nostre, quinto Nonas Maij, anno Domini millesimo CC°. LXX°. VII.

Jegyzet. Hártyára írott metszett levél, melynek alúl fölhajtott hártya hasadékaiból vörös és sárga sodrott selyemről szintén pecsét függ, melly réznyomatban a Magyar Történelmi Tárban II. 23. látható. A kékkői levéltárban: AL. 16. Érdy.