Nicolaus Episcopus serrus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano, Apostolice Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Prosperum statum carissimi in Christo filii nostri ... Regis Ungarie Illustris, ac aliorum, personarum ecclesiasticarum illarum partium plenis desideriis affectantes, te, de cuius industria et circumspectione plene confidimus, ad Regnum Ungarie tibi commisso inibi, et Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Lodomerie, Galicie et Cumanie partibus, plene legationis officio, tamquam pacis angelum de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum, quamplura tibi nichilominus per speciales Apostolicas litteras concedendo. Volentes igitur, ut premissi officii executio sit tibi libera, et submotis difficultatibus ac impedimentis quibuslibet expedita, tenore presentium declaramus, quod nostre intentionis et voluntatis existit, quod per predicta, que tibi specialiter sunt comissa, hiis que tibi ratione legationis competunt, in nullo penitus derogatur; sed volumus, quod hoc non obstante illa plenarie ac libere exequaris. Datum Viterbii X. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 330. l.)