Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato salutem et Apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit, quod in terris tue legationis nonnulli per judices a Sede Apostolica delegatos et subdelegatos ab eis 142sunt excommunicationum sententiis innodati, a quibus commode non possunt absolvi pro eo; quod aliqui judicum ipsorum, quibus in hoc alii non succedunt, viam sunt iniverse carnis iugressi; quorumdam vero cipia de facili haberi non potest; aliquorum etiam iurisdictio expiravit. Nos itaque in hoc tuam volentes honorare personam et per honorem tibi exhibitum excommi nicatis huiusmodi providere, absolventi tales iuxta formam Ecclesie per te vel per alium aut alios ab huiusmodi excommunicationum sententiis, prius ab eis satisfactione impensa super hiis, pro quibus in eos huiusmodi sententie sunt prolate, fraternitati tue liberam concedimus auctoritate presentium facultatem. Datum Viterbii X. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 331. l.)