Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio ... Ministro Provinciali Ordinis fratrum Minorum Regni Ungarie salutem et Apostolicam benedictionem. Ex tuis et aliorum fratrum tui Ordinis claris operibus fragrantiam suavitatis assumimus, et digne speramus, quod ad hoc principaliter vestra desudet intentio, ut lucrifaciatis Christo animas verbo pariter et exemplo. Quare de te plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni tue presentium auctoritate committimus, ut fratres eiusdem Ordinis, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris, de consilio aliquorum discretorum fratrum tue provincie ad Cumanos, qui ad suscipiendam fidem Catholicam dispositi esse videntur, transmittere valeas, ut cis predicent verbum Dei, tibi et per te fratribus illis, qui iam missi sunt illuc, vel quos propter hoc mitti contigerit, nichilominus concedentes, ut illos, qui ad fidem predictam converti voluerint, possint iuxta ritum, quem in talibus Romana observat Ecclesia, baptizare. Datum Viterbii Nobis Octobris. (Pontificatus nostri) anno primo.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 337. l.)