Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano, Apostolice Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut dilectus filius ... Minister Provincialis fratrum Ordinis Minorum Regni Ungarie nobis significare curavit, quod plures fratres eiusdem Ordinis inter Tartaros commorantur, qui fidem Christi gratiosis studiis annuntiantes eisdem, multos ex eis ad fidem ipsam Divina cooperante gratia converterunt. Cum autem nullus sit ibi Catholicus Episcopus, qui eosdem fratres ad sacros ordines valeat promovere, et civitas de multo posita in confinibus Tartarorum, iamdudum per predictos Tartaros destructa fuerit, nec inibi Episcopus et alii Catholici habitatores extiterint quadraginta annis et amplius iam elapsis: fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus de utilitate animarum, si Episcopus inibi, ut predicitur, esse consueverit, de proventibus ad Sedem Episcopalem spectantibus, siqui provenire possent, ne vilesceret pontificalis auctoritas; et aliis circumstantiis diligenter inquirens, quod de premissis inveneris, nobis per tuas litteras harum seriem continentes studeas fideliter intimare. Datum Viterbii Nonis Octobris. (Pontificatus nostri) anno primo.
(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 337. l.)