Grandis adest matri Ecclesiae causa laetitiae, multa ei materia jocunditatis advenit; habet enim, unde Domino canticum novum cantet, unde inmensae laudis ymnum referat Deo suo, habet plebs catholica sonoris jubilet vocibus, et laetis animis jocundetur. De orto siquidem fidei christianae sponsa egrediens, floridae virginitatis flosculis insignita, ex Regali quoque progenie trahens originem nuper meruit aeterni Regis regale solium accensis introire lampadibus, sponsoque altissimo copulari, sancta videlicet Margaretha, incliti socii nostri et amici karissimi Regis Vngariae amita, per 167quam exoratus pius opifex Jesus Christus multa miraculosa prodigia operatur in gentibus, et signis evidentibus plebem in fide corroborat et confirmat; super cujus quidem canonizatione votiva ad instantiam inclyti Regis praedicti, cujus litteras super eo recipimus, una cum ipso Paternitatem vestram piissimam humili prece deposcimus, et devota, quatenus ejusdem sanctae Margarethae Virginis, quae veluti praefulgida margarita in terris choruscat miraculis, gloriosis meritis provocati, ipsam dignemini cathalogo Sanctorum ascribere, condignis a populo per mundi climata honore et gloria venerandam.
(Bodmann J., Codex Epistolaris Rudolfo I. Rom. Regis. 102. l.)