Si scirem, vel possem, quomodo aut qualiter pro impensis mihi a vestra Sinceritate multiplicibus curialitatum et honorum insigniis condignas Vobis gratiarum actiones exsolverem, aut qumodo pro susceptis tam gratis beneficentiae vestrae dulcoribus ad vestri honoris augmentum me vestris obsequiis utiliter applicarem, ad id revera gratum et hilarem gererem animum et affectum; semper enim apparere et exercitari delectabor ex intimis in his, quae in vestri honoris et gloriae convalescere poterunt incrementum. Sane, ut status domini nostri Regis prosper et floridus se a vestra notitia non occultet, vobis duxi praesentibus intimandum, quod idem dominus noster nuper Danubium transiens contra Regem Bohemiae, qui cum paucis finales terminos Austriae subintraverat, magnafice se accinxit, volens Divino praesidio ipsum omnino conterere, aut profugum in Bohemiae partibus occupare. Praedictus siquidem Rex Bohemiae, nescio quo spiritu, vel quo ductus consilio, pauca comitatus militiae comitiva terram subiit antedictam; nam annumeratis plebeis hominibus, et bubulcis inermibus in numerum computatis, summa sui exercitus vix ad sex milla se extendit; solus autem Vngariae Rex inclytus XL milibus Vngarorum, et XVI milibus Cumanorum, domini nostri obsequiis se aptavit; qui eundem dominum nostrum, quem in patrem elegit, filiali affectione prosequens, licet allectus variis promissionibus, et sollicitatus quam pluribus blandimentis a Rege Bohemiae, ipsi, videlicet domino nostro, indissociabiliter se conjunxit, secum in omnes, quos fortuna tribuit, accinetus eventus. Sed ecce, praefati Regis meticulositas non valens latere diutius cum dominum nostrum, et Regem Vngariae castra movisse, et conjunctos esse adinvicem percepisset, statim ad dimidii miliaris spatium retrocessit, duo castra fidelium domini nostri, quae ante progressum ejus, per inhabitatores famulos ad manus suas traditorie pervenarant, praecipiendo quantocyus demoliri. Et quibus inter vos discutite, et discutiendo cognoscite, quod praefatus Rex Bohemiae domino nostro non valens nec sperans resistere, contendit fugae praesidio se salvare.
(Bodmann id. m. 88. l.)